Charter Document - 04230131
Charter Number: | 04230131 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Capitulum Iauriensis ecclesie omnibus presens scriptum inspecturis salutem in salutis largitore Vestra noverit universitas quod veniens ad nostram presentiam Macharias de villa Pitud bilotus populorum regine cum duobus iobagionibus eorundem cum Forcasio scilicet et Novola confessus est coram nobis quod cum tempore quo Andreas rex Hungarie profectus esset in partes ultramarinas habuisset discordiam cum iobagionibus monasterii Sancti Martini nomine Mochcus et Suprun super quadam modica terra occasione terre populorum regine et ipsam terram nominati M[ochcus] et S[uprun] probassent esse suam hereditariam quam prenominatus M[acharias] bilotus cum suis sociis eandem terram coram multis nobilibus patrie M[ochco] et S[uprun] sepenominatis permisit libere possidere Super quo a nobis litteras testimoniales dari postulavit Nos igitur videntes ipsius iustam petitionem prenominatis M[ochco] et S[uprun] litteras presentes sigilli capituli nostri munimine roboratas concessimus memoriales Incipit autem prima meta eiusdem terre in quadam valle parvula infra unam maceriam cuius commetanei sunt filii Koza scilicet Oslu Wata et Chepanus inde tendit parumper per metas versus orientem et declinat versus occidentem et vadit per metas usque viam que vocatur salifera Inde vadit iuxta nominatam viam versus orientem usque ad quandam fossatam magnam quam dividit predicta magna via per medium et ibi sunt mete cui cometane sunt Capras et Forcasius Inde vadit iuxta eandem fossatam ad magnam viam que vocatur Symigiensis et ibi sunt mete ubi due dividuntur vie per crucem Inde tendit super ipsam viam versus Bocon usque ad prenominatam vallem et ibi sunt commetanei populi regine a quorum vicinitate ipsa terra est separata hii sunt Chebud Tyuan Odun Micus et Olub Datum anno gratie MCCXXXV