Charter Document - 04230129

Charter Document - 04230129


Charter Number: 04230129
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1234
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Iacobus miseratione divina Prenestinus electus apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos littere fuerint delate presentes salutem in vere auctore salutis Tenore presentium pateat universis nos litteras nobilis viri D[emetrii] aule regie iudicis inspexisse in quibus profecti continebatur quod iobagiones et populi monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie non observerunt arbitrium seu laudum latum per fratrem Enoch ordinis predicatorum et magistrum Cognoscentem capellanum nostrum tunc inquisitores ecclesie Sancti Martini quod licet idem arbitrium seu laudum aprobatum fuerat per eosdem et tam per nos quam per dominum regem fuerat confirmatum nichilominus tamen iidem iobagiones et populi contra venerant domino regi iterum querelando Unde dictus [] abbas et conventus fuerunt inde conquesti eidem domino regi ideoque dictus rex causam ipsam inter dictos iobagiones et populos ex una parte et predictos abbatem et conventum ex altera delegavit eidem In quibus litteris dictus iudex asserebat quod predicti non exhibuerant debita servitia dictis abbati et conventui dominis suis sed quia false accusaverant eos et in multis excesserant contra eos et inciderant propter hoc in excommunicationem [et in] penam centum marcarum tamquam excommunicati prociderunt ad genua predictorum abbatis et fratrum et absolutionis beneficium meruerunt et ad preces ipsius iudicis inclinati predictam penam C archarum misericorditer indulserunt Sed ipse ut in litteris dicebatur condonaverat seculari iudicio tam maiores quam minores ut starent quilibet in carcere Albensi per mensem Salvo tamen iure ipsis a sepe dictis [] abbati et conventui contra Ibrachinum Moschum et Ambrosium quod quandocumque voluerint super negotiis que gesserunt debeant reddere rationem In testimonium igitur cuius rei ad petitionem dictorum abbatis et conventus presentes litteras nostro sigillo munitas duximus concedendas Actum anno gratie millesimo ducentesimo XXXIIII quarto Nonas Februarii