Charter Document - 04230125

Charter Document - 04230125


Charter Number: 04230125
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1234
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

[A]ndreas Dei gratia rex Hungarie universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem et omne bonum Cum regie intersit maiestatis de statu omnium ecclesiarum in ambitu sui regni existentium diligenti sollicitudine vigilare precipue de earum cum ac provisione debet esse sollicitus et attentus qui ad eius solius personam nullo medio pertinere dinoscuntur et quicquid de earum statu arbitrorum sententia ratione previa ordinat et diffinit ne processu temporis aliquo casu emergente possit infirmari auctoritatis sue munimine inconcussam eis debet tribuere firmitatem Ea propter presentis etatis et future posteritatis notitie volumus elucesscere quod cum inter Uriam abbatem Sancti Martini de monte Pannonie ex una parte et iobagiones ac populos eiusdem ecclesie ex altera discordia fuisset suborta utrisque partibus pro suo gravamine nobis instanter conquerentibus ut iustitia et veritas nobis pateret per effectum viro sancte conversationis magistro Enoch fratre videlicet ordinis predicatorum a nobis et magistro Cognosscenti canonico Strigoniensi capellano domini Iacobi Prenestini electi tunc temporis regni nostri legati ex parte ipsius inquisitoribus super premissis constitutis prout in ipsos tam ex parte abbatis quam iobagionum et populorum suorum tamquam in arbitros et compositores extitit compromissum arbitrium ipsorum iustum et honestum approbantes ac per omnia commendantes sicut in litteris eorundem diligenter perlectis contineri inspeximus auctoritate regia duximus confirmandum Quarum tenor talis est [] Nos igitur tam ad petitionem abbatis supradicti quam iobagionum et populorum suorum instantiam hanc nostre confirmationis paginam duplicis sigilli nostri munimine fecimus communiri Datum anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo XXXIII[I] regni autem nostri anno XXXI

Markups

Names Markup:



[A]ndreas Dei gratia rex Hungarie universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem et omne bonum Cum regie intersit maiestatis de statu omnium ecclesiarum in ambitu sui regni existentium diligenti sollicitudine vigilare precipue de earum cum ac provisione debet esse sollicitus et attentus qui ad eius solius personam nullo medio pertinere dinoscuntur et quicquid de earum statu arbitrorum sententia ratione previa ordinat et diffinit ne processu temporis aliquo casu emergente possit infirmari auctoritatis sue munimine inconcussam eis debet tribuere firmitatem Ea propter presentis etatis et future posteritatis notitie volumus elucesscere quod cum inter Uriam abbatem Sancti Martini de monte Pannonie ex una parte et iobagiones ac populos eiusdem ecclesie ex altera discordia fuisset suborta utrisque partibus pro suo gravamine nobis instanter conquerentibus ut iustitia et veritas nobis pateret per effectum viro sancte conversationis magistro Enoch fratre videlicet ordinis predicatorum a nobis et magistro Cognosscenti canonico Strigoniensi capellano domini Iacobi Prenestini electi tunc temporis regni nostri legati ex parte ipsius inquisitoribus super premissis constitutis prout in ipsos tam ex parte abbatis quam iobagionum et populorum suorum tamquam in arbitros et compositores extitit compromissum arbitrium ipsorum iustum et honestum approbantes ac per omnia commendantes sicut in litteris eorundem diligenter perlectis contineri inspeximus auctoritate regia duximus confirmandum Quarum tenor talis est []embed Nos igitur tam ad petitionem abbatis supradicti quam iobagionum et populorum suorum instantiam hanc nostre confirmationis paginam duplicis sigilli nostri munimine fecimus communiri Datum anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo XXXIII[I] regni autem nostri anno XXXI