Charter Document - 04230124

Charter Document - 04230124


Charter Number: 04230124
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1234
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Andreas Dei gratia rex Hungarie omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem et omnium bonorum incrementum licet iustas petitiones regia mansuetudo admittere debeat ad ea tamen promovenda clementioribus oculis et ardentiori cordis desiderio debet intendere in quibus specialiter ecclesie Dei et personis divino officio mancipatis misericorditer subvenitur Ad universorum igitur sancte matris ecclesie filiorum notitiam tam presentium quam posterorum harum insinuatione volumus pervenire quod dominus Uryas vir religiosus abbas ecclesie Sancti Martini de monte Pannonie et eiusdem ecclesie fratres viri utique providi et discreti ac bone conversationis ad nos accedentes humiliter nobis supplicarunt ut terram agasonum nostrorum sitam iuxta fluvium Sar modicam vix ad sexaginta iugera sufficientem cum terra ecclesie Sancti Martini communem ecclesie prefate cuius patronatus nullo medio ad nos pertinere dinosscitur misericorditer conferremus in perpetuum possidendam Quorum petitionibus iustis et honestis Deum pre oculis habentes cupiendo opus caritatis et misericordie in presenti seminare ut tempore messis metere possimus fructum gratiosum in futuro regia benegn[it]ate misericorditer inducti et ammoniti acquievimus et terram prememoratam licet modica sit cum aqua et feneto et una mansione nomine Petro cohabitatore terre eiusdem ne occasione donationis nostre aliquis baronum nostrorum se interponendo populis ecclesie ibidem conmorantibus molestiam inferat et gravamen et ecclesia nostra exinde dampnum pateretur non modicum sepedicte ecclesie pro remedio anime nostre perpetuo possidendam contulimus In cuius terre possessionem per dilectum et fidelem nostrum iudicem curie nostre Demetrium et comitem Bachiensem auctoritate nostra fecimus introduci Ut autem hec nostra donatio perpetue stabilitatis robur optineat nec unquam nostris aut nostrorum temporibus successorum queat in irritum revocari in testimonium amplioris fidei litteras nostras concessimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas Datum anno gratie millesimo ducentesimo XXXIII[I] regni nostri anno XXXI