Charter Document - 04230123
Charter Number: | 04230123 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1234 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
L[adislaus] comes Bachiensis et iudex aule regie dilectis amicis suis G[regorio] et H[ab] comitibus sincere amicitie constantiam Noverit discretio vestra quod nos ex consensu et beneplacito domini regis A[ndree] causam que vertebatur inter dominum abbatem Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ex una parte et Fabianum comitem ex altera ordinavimus in hunc modum ut abbas prememoratus de possessione magistri Smaragdi quam dictus F[abianus] comes de iam dicta ecclesia Sancti Martini requirebat eidem F[abiano] tenetur dare terram ad quatuor aratra de parte remotiori eiusdem terre Unde vobis mandamus et petimus diligenter quatenus vos una cum comite Fabiano circumspecta et considerata quantitate illius terre simul etiam cum domino abbate presente vel eius procuratore existente excepta tamen ecclesia Sancti Spiritus palatio et orto eidem F[abiano] comiti iuxta quantitatem superius nominatam faciatis assignari ita tamen quod si terra illa que remotior est sufficere non posset saltem de terra que adiacet ecclesie vicinior et proximior supplere tenetur Adiungentes etiam quod virgultas et plantulas arborum fructiferarum quas propriis manibus per sacramentum fidei se fecisse fatetur libere et absque contradictione qualibet potest eradicare et extirpare idem F[abianus] comes Cetera vero eorundem possessionum cedent in usum monasterii sepius memorati simul cum rebus superius memoratis