Charter Document - 04230122

Charter Document - 04230122


Charter Number: 04230122
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Extent of Lands
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Domini amen Universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris Uryas Dei gratia abbas Sancti Martini de Monte Pannonie et Gug et Baya iudices perpetuitatem a domino Andrea rege constituti salutem in vero salutari Universitati vestre significamus quod cum nos essemus iudices perpetuitatem a domino Andrea rege constituti Symon comes Iauriensis Iacobus curialis comes eiusdem et Egidius iobagiones castri Iaurinensis citaverit coram nobis abbatem de Bel super quadam parte terre ville Sceez asserentes eandem partem terre a meridie falsis metis posside[re] Nos autem iussu regio volentes causam terminare indiximus domino abbati de Bel testes producere et privilegium ecclesie sue ostendere produxit autem testes copiosos viros nobiles et ydoneos Nos vero testibus diligenter examinatis ordine iuris ut decet nichil aliud audivimus quam id quod predictam partem terre a meridie iustis metis ecclesia de Bel sine alicuius contradictione possedisset Inspeximus autem et privilegium diligenter et tenor privilegii autentici et veri easdem metas scribendo girabat quas et testibus ydoneis veras esse comprobave ramus Ad maiorem etiam cautelam ego U[rias] abbas Sancti Martini ex consensu et consilio comitis Gug et Baya comitis Arquibana cum viris honestis et nobilibus ivimus ad videndas metas terre prememorate et giratis circumquaque metis secundum tenorem privilegii Sancti Ladizlai vidimus metas multas antiquas et magnas veras et sine aliqua fraude Mete vero eiusdem terre Cuyar secundum privilegium sic incipiunt terminatur ab occidente ad caput voraginis quod dicitur Churhufeu et ibi sunt IIII cumuli inde in ascensu montis III inde in latere montis III inde ad caput arbustarum Bolugd IIII cumuli hinc ad agrum Lusua IIII cumuli inde versus occidentem in ascensu montis IIII cumuli inde ad caput quercus IIII cumuli inde venitur ad meridiem et iuxta viam publicam IIII cumuli inde iterum ad meridiem itur per viam ad caput Hasag et ibi IIII cumuli inde vadit per viam ad meridiem et sunt IIII cumuli inde ad Feusceuleu et ibi sunt IIII cumuli inde ascendit ad monticulum et ibi IIII cumuli item primum eundo in eodem monte III cumuli item in eodem monte IIII cumuli item ad agrum Poth hoc est in summitate montis sunt multi et magni cumuli inde in descensu montis eius IIII cumuli inde vadit per agros in descensu adhuc eiusdem montis IIII cumuli inde cadit ad paludes et ibi sunt cumuli magni inde vadit per paludes et ibi sunt IIII cumuli inde ad caput paludis et ibi sunt cumuli magni ex [utraque pa]rte postea vadit ad occidentem et ibi sunt cumuli magni item ad occidentem per agros et in agris sunt IIII cumuli antiqui et magni inde vadit per agros ad viam publicam et per viam publicam ad Fyzeg et ibi sunt cumuli magni et antiqui ex utraque parte aque inde vadit iterum ad occidentem et ibi sunt quinque cumuli inde ultra per campos et agros cadit ad vias publicas et per vias vadit ad aruch inde per aruch et per viam publicam vadit ad septemtrionem super eundem autem aruch plurimi sunt cumuli in longitudinem maximi et antiqui a quibus itur ad rus Bissenorum quod vulgo dicitur Beseneuthorlou inde per plurimas metas in diversis locis positas antiquas et magnas cadit in presignatum locum scilicet ad caput voraginis Ut autem talis ventilatio inter abbatem de Bel ex una parte et Simonem comitem Iauriensem Iacobum et Egidium et ceteros iobagiones eiusdem castri ex altera coram nobis iusto fine terminata ne processu temporum queat in irritum devenire litteras presentes contulimus abbati de Bel ne de cetero comes Iauriensis et iobagiones castri eiusdem pro predicta parte Sceez possint trahere in causam que coram nobis ordine iudiciario terminata est ordine suprascripto et sigillo domini Urie abbatis Sancti Martini de Monte Pannonie et nostris communita Anno dominice Incarnacionis millesimo CCXXXIII Datum per manus Pangracii sacerdotis monachi Sancti Martini de Monte Pannonie