Charter Document - 04230105
Charter Number: | 04230105 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio [] abbati monasterii Sancti Martini de Pannonia salutem et apostolicam benedictionem Ex parte tua fili abbas fuit nobis propositum quod nonnulli monachi eiusdem monasterii quod immediate apostolice sedi subest pro iniectione violenta manuum in seipsos in canonem inciderunt sententie promulgate quidam vero symoniacum habuerunt ingressum in monasterio memorato quorum aliqui absolutionis beneficio non obtento celebravere divina et ad sacros ordines sunt promoti De ipsorum itaque salute sollicitus postulasti ut cum eos venire ad sedem apostolicam oporteret et metuas ne vagarentur veniendo ad ipsam et salutis cuius causa venirent incurrerent detrimentum cum ipsis agere misericorditer dignaremur Nos autem plenam de discretione tua fiduciam obtinentes considerantes quoque quod religionis favore agendum est mitius cum eisdem devotioni tue presentium auctoritate concedimus ut huiusmodi manuum iniectoribus nisi eorum difficilis fuerat et enormis excessus propter quem merito ad sedem apostolicam sint mittendi possis iuxta formam ecclesie absolutionis beneficium impertiri facturus cum symoniacis prout in constitutione generalis concilii continetur Super eo vero quod dicti excommunicati per simplicitatem et iuris ignorantiam celebravere divina et sacros ordines receperunt iniuncta eis penitentia competenti cum ipsis tibi liceat prout saluti eorum expedire cognoveris dispensare Si autem prefati excommunicati scienter in contemptum ecclesiastice discipline talia presumpserunt eis per biennium ab ordinum executione suspensis et iniuncta penitentia competenti cum eis postmodum si fuerint bone conversationis et vite auctoritate nostra dispensare valeas sicut videris expedire Datum Laterani Nonis Maii pontificatus nostri anno quinto