Charter Document - 04230100
Charter Number: | 04230100 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Andreas Dei gratia rex Hungarie universis quibus presens pagina patuerit salutem et omne bonum Cum ea que regia confert vel confirmat auctoritas legum imperatix salva semper et inconcussa permanere debeant presentibus ac posteris notum esse volumus quod nos ob remedium anime nostre terram quandam nomine Billa de Zulgageur exceptam cum molendinis et fenetis super eandem sitis cum eisdem terminis et metis et cum castrensibus eandem terram inhabitantibus monasterio Sancti Martini de monte Pannonie pro dote in dedicatione eiusdem monasterii compromissa iure perpetuo contulimus possidendam in cuius terre possessionem per dilectum et fidelem clericum nostrum magistrum Placidum auctoritate nostra introduci facientes Et ut hec nostra donatio nostris nostrorumque successorum temporibus perpetue stabilitatis robur optineat presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas Datum anno dominice incarnationis millesimo CCXXXI regni vero nostri anno vicesimo octavo