Charter Document - 04230098

Charter Document - 04230098


Charter Number: 04230098
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1230
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio magistro Egidio subdiacono et capellano nostro salutem et apostolicam benedictionem Ex parte dilectorum filiorum [] abbatis et conventus Sancti Martini de Pannonia fuit propositum coram nobis quod cum [] prepositus Sancti Thome Strigoniensis ipsos super quadam summa pecunie coram [] priore de Pelis auctoritate apostolica conveniret ipsi habentes priorem eundem suspectum ex eo quia cum ipso similem causam facti et iuris habebant dari sibi arbitros coram quibus suspicionem probarent huiusmodi petierunt quos cum dictus prior eis concedere denegaret nostram audientiam appellarunt Ideoque discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus si est ita revocato in statum debitum quicquid post appellationem huiusmodi temere inveneris attemptatum in causa ipsa iuxta prioris apostolici mandati tenorem appellatione remota previa ratione procedas Alioquin partes ad iandicti prioris remittas examen appellantes in expensis legitimis condempnando Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per censuram ecclesiasticam appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere Datum Laterani Idibus Martii pontificatus nostri anno tertio