Charter Document - 04230091
Charter Number: | 04230091 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus [] Georiensi et [] Nitriensi episcopis et dilecto filio [] preposito Georiensi salutem et apostolicam benedictionem Ex parte dilectorum filiorum [] abbatis et conventus monasterii Sancti Martini de Pannonia fuit propositum coram nobis quod cum causam que inter ipsos ex parte una et nobiles viros Demetrium comitem et Favianum militem Georiensis et Strigoniensis diocesis ex altera super monasterio Sancte Marie de monte Guizin capella de Sancto Spiritu insula de Odda et possessionibus vertitur vobis duxerimus committendam vos sicut intelleximus metu laicalis potentie anno et amplius iam elapso in eadem causa procedere hactenus non curastis in ipsorum preiudicium et gravamen Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus in causa ipsa infra duorum mensium spatium post susceptionem presentium [okt eleje] iuxta primi mandati nostri tenorem appellatione postposita ratione previa procedatis Alioquin dilecto filio Egidio subdiacono et capellano nostro nostris litteris mandavimus ut mandatum hoc apostolicum exequatur contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Datum Perusii VIII Idus Iulii pontificatus nostri anno secundo