Charter Document - 04230090

Charter Document - 04230090


Charter Number: 04230090
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1228
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Egidio subdiacono et capellano nostro salutem et apostolicam benedictionem Ex parte dilectorum filiorum [] abbatis et conventus monasterii Sancti Martini de Pannonia fuit propositum coram nobis quod cum causam que inter ipsos ex parte una et nobiles viros Demetrium comitem et Favianum militem Georiensis et Strigoniensis diocesis ex altera super monasterio Sancte Marie de monte Guizin capella de Sancto Spiritu insula de Odda et possessio[nibus vertitur ven]erabilibus fratribus nostris [] Georiensi et [] Nitriensi episcopis et dilecto filio [] preposito Georiensi duxerimus committendam iidem sicut intelleximus metu laicalis potentie anno et amplius iam elapso in eadem causa procedere hactenus non curarunt in ipsorum preiudicium et gravamen Unde ipsis nostris damus litteris in preceptis ut in causa ipsa infra duorum mensium spatium post susceptionem earum iuxta primi mandati nostri tenorem appellatione remota previa ratione procedant Ideo discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus si dicti episcopi et prepositus preceptum nostrum [neglexerint] adimplere tu extunc mandatum super hoc apostolicum exequaris contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Datum Perusii VIII Idus Iulii pontificatus nostri anno secundo