Charter Document - 04230087
Charter Number: | 04230087 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] abbati et conventui Sancti Martini de Pannonia salutem et apostolicam benedictionem Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Ex vestra sane relatione didicimus quod tu fili abbas possessiones et redditus quarundam villarum tuo labore et studio monasterio acquisita communi mense conventus et usibus infirmorum et pauperum necnon eiusdem monasterii luminaribus deputasti Nos ergo vestris precibus inclinati quod super hoc a te abbas pie ac canonice factum est sicut in tuis confectis exinde litteris plenius continetur auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Anagnie X Kalendas Iulii pontificatus nostri anno primo