Charter Document - 04230086
Charter Number: | 04230086 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] abbati et conventui Sancti Martini de Pannonia salutem et apostolicam benedictionem Cum quedam privilegia regum et principum Vngarie Zagrabiensis ecclesie duxerimus confirmanda sicut ex litteris nostre confirmationis apparet nos ita predicte ecclesie volentes consulere ut vestrum monasterium exinde non ledatur volumus ut per confirmationem huiusmodi nullum predicto monasterio preiudicium generetur vobis ad cautelam presentes litteras concedentes Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Anagnie V Kalendas Septembris pontificatus nostri anno primo