Charter Document - 04230085
Charter Number: | 04230085 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus [] Gueriensi et [] Nitriensi episcopis et dilecto filio [] preposito Geuriensi salutem et apostolicam benedictionem Dilecti filii [] abbas et conventus Sancti Martini de Pannonia sua nobis insinuatione monstrarunt quod cum causa que inter ipsos ex parte una et nobilem virum Demetrium comitem Geuriensis diocesis ex altera super monasterio Sancte Marie de monte Guizin et eius possessionibus ac insula Obda vertitur fuisset olim venerabili fratri nostro [] Waciensi episcopo et suis coniudicibus ab apostolica sede commissa quia dictus D[emetrius] citatus pluries peremptorie comparere contumaciter recusavit iidem iudices ad predictorum abbatis et conventus instantiam receperunt testes senes et valetudinarios ac alios de quorum diuturna absentia timebatur et existente adhuc parte contraria contumace ipsos in rerum petitarum possessionem induci causa custodie decreverunt Quare prefati abbas et conventus nobis humiliter supplicarunt ut cum annus a tempore quo eis fuit adiudicata possessio sit elapsus parte altera in sua contumacia persistente ipsos veros possessores constitui mandaremus Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus si vobis constiterit de premissis memoratos abbatem et conventum in possessionem rerum petitarum inducere ac inductos defendere procuretis contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Quicquid autem super hiis feceritis per vestras nobis litteras exponatis Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Datum Anagnie XII Kalendas Septembris pontificatus nostri anno primo