Charter Document - 04230078
Charter Number: | 04230078 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Andreas Dei gratia Hungarie Dalmatie Crohatie Rame Servie Galitie Lodomerieque rex in perpetuum Cum ad ultime voluntatis stabilitatem provida dispositio sit necessaria et omnis dispositionis confirmatio ad regie maiestatis pertineat officium presentibus et posteris notum esse volumus quod accedens ad nostram presentiam fidelis noster Vros abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie nobis intimavit quod quedam de bonis ecclesie per ipsum acquisitis ad mensam fratrum suorum et ad sustentationem pauperum et ad luminaria monasterii tam per diem quam per noctem consensu et consilio fratrum suorum disposuisset postulans a nobis quod nos dispositionem per ipsum factam regie serenitatis privilegio confirmaremus Nos igitur iustis ac honestis petitionibus ipsius favorabilem prebentes assensum seriem dispositionis sue privilegii nostri munimine fecimus confirmari Cuius dispositionis series hec est [] Ut autem series huius dispositionis nullis umquam temporibus possit in irritum revocari sed salva semper et inconcussa nostris nostrorumque successorum temporibus permaneat presentem concessimus paginam duplicis sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam Datum anno ab incarnatione Domini MCCXXVI regni nostri anno vicesimo tertio
Markups
Names Markup:
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Andreas Dei gratia Hungarie Dalmatie Crohatie Rame Servie Galitie Lodomerieque rex in perpetuum Cum ad ultime voluntatis stabilitatem provida dispositio sit necessaria et omnis dispositionis confirmatio ad regie maiestatis pertineat officium presentibus et posteris notum esse volumus quod accedens ad nostram presentiam fidelis noster Vros abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie nobis intimavit quod quedam de bonis ecclesie per ipsum acquisitis ad mensam fratrum suorum et ad sustentationem pauperum et ad luminaria monasterii tam per diem quam per noctem consensu et consilio fratrum suorum disposuisset postulans a nobis quod nos dispositionem per ipsum factam regie serenitatis privilegio confirmaremus Nos igitur iustis ac honestis petitionibus ipsius favorabilem prebentes assensum seriem dispositionis sue privilegii nostri munimine fecimus confirmari Cuius dispositionis series hec est []embed Ut autem series huius dispositionis nullis umquam temporibus possit in irritum revocari sed salva semper et inconcussa nostris nostrorumque successorum temporibus permaneat presentem concessimus paginam duplicis sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam Datum anno ab incarnatione Domini MCCXXVI regni nostri anno vicesimo tertio