Charter Document - 04230077

Charter Document - 04230077


Charter Number: 04230077
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1226
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus has litteras inspecturis quod ego Vros dictus abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie vicesimum annum gerens in amministratione licet indignus tamen [elab]orans et desudans in edificiis monasterii officialium domorum que combusta et destructa totaliter erant rehedificandis satis proficiens similiter et in pluribus negotiis et causis requirendis promovendis cum consilio et auxilio ac consensu fratrum meorum plus quam omnes predecessores mei qui fuissent a tempore Sancti Stephani regis sicut apparet per privilegia et predia que sunt acquisita vel empta vel recuperata tempore nostro scilicet privilegia que acquisivimus pro libertatibus et inmunitatibus et conservandis rerum ecclesie privilegium domini Innocentii tertii et confirmationem eiusdem super privilegio sancti regis Stephani et sententiam diffinitionis super decimis comitatus Symigiensis et privilegium Honorii pape tertii et confirmationem eiusdem super privilegiis montis Cassini Sancti Benedicti in quibus declarantur et confirmantur libertates ecclesie nostre et privilegia que obtinuimus ab illustrissimo rege nostro Andrea super confirmationibus et renovationibus privilegiorum scilicet Sancti Stephani regis et Beati Ladiszlai et bone memorie Geyse et Bele regum super omnibus possessionibus ecclesie nostre et villis et prediis et molendinis que requisita vel empta vel donata fuerunt tempore nostro Quorum nomina hec sunt In Sala villa Molua et due ville clericorum et villa Stara et villa Noua et villa de Odwory et villa de Precha et villa de Sancta Cruce et villa de Elbeu et villa de Sceleus et villa de Sochorou et villa de Catl et terra de Barsunus et villa de Pethend et terra de Wynar et predia de Nema de Asuantheu cum tribus molendinis de Cychou et Gamas et in Hygmogos et in sillva Selyz Hec omnia verius sunt empta quam acquisita vel donata Preterea super decimis Symigiensibus ecclesie quas reddere nolebant et contradicebant et templarium et hospitalariorum et villarum suarum et Albensium canonicorum similiter in Symigiensi comitatu existentium similiter Latinorum Albensium et etiam Byssenorum et populorum Wesprimiensis episcopi Sed quia super hiis omnibus acquirendis retraxeram aliquos proventus qui debebantur ad mensam fratrum meorum pro piscibus emendis ex consensu eorundem scilicet de predio de Knesa et de piscina Miroth de eodem loco et de Batha et de Budrug et de piscatoribus de Sala restituere curavi Et super addere ad mensam dictorum fratrum redditus de Sala de quinque villis de tributis de decimis cum omnibus appendiciis suis similiter et de prediis Fysu et de ecclesia cum omnibus appendiciis suis Ut de cetero nulli successorum meorum fas sit vel audacia retrahendi de hiis que ad mensam fratrum vel sustentationem infirmorum cum consensu omnium fratrum et fidelium iobagionum et maxime ex consensu domini mei illustrissimi regis Andree ex antiquis et novis meis temporibus acquisitis stabilivi Preterea similiter ad luminaria monasterii tam per noctem quam per diem ad decorem domus Dei assignavi proventus temporales ecclesiarum scilicet Sancte Marie et Sancti Villibaldi et Sancti Martini de Pannonia et Sancti Martini de Keurishyg et de Tepey et Sancti Ladislai de Selyz et omnium sanctorum de Temerd Ut autem series huius dispositionis nullis umquam temporibus possit in irritum revocari sed salva semper et inconcussa nostris nostrorumque successorum temporibus permaneat presentem paginam sigilli nostri munimine roboravi similiter et sigillis abbatum videlicet Waradiensis et Saxardiensis et Symigiensis et Tychoniensis Anno ab incarnatione Domini MCCXXVI regni nostri anno vicesimo tertio