Charter Document - 04230073

Charter Document - 04230073


Charter Number: 04230073
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1225
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus [] Strigoniensi et [] Colocensi archiepiscopis et eorum suffraganeis salutem et apostolicam benedictionem Sapientia que ex ore prodiit Altissimi cuius delicie sunt esse cum filiis hominum inter eos habitatura in ipso sibi paradisum voluptatis plantavit claustrum videlicet regularium in quo posuit homines quos formaverat iam non primi Ade portantes ymaginem sed secundi et benedicens ei de rore celi ut flores odoris et fructus honestatis proferret sicut ager plenus cui Dominus benedixit ipsum vario genere arborum et herbarum redolentium consitum Benedicto Domini benedicto tradidit excolendum Qui eius cura suscepta ne ad devastandum illum possent ingredi male bestie a parte capituli veluti orientali iustitia et a meridiana refectorii temperantia nec non ab occidentali quasi forinseca fortitudine ac ab aquilonari a qua malum panditur super terram prudentia quasi muris firmissimis communivit ad valvarum custodiam deputans timorem divini nominis et amorem editis in eo modo vivendi et regularibus institutis Quibus in eodem firmiter observatis ipsius arbores multipliciter excreverunt extendentes ramos suos usque ad ultimum terre ac operientes etiam cedros libani fructus protulerunt pulcherrimos et suaves quorum odore hii quibus Dominus de terre pinguedine benedixerat extra ipsum paradisum positi sunt refecti et deposita sarcina camelorum dimissisque soliis et divitiis temporalibus cum multa humilitate in eodem postularunt admitti salutis divitias recepturi quoniam sapientia et scientia timor Domini et ipse thesaurus eius Vivente in eo denique Benedicto per regularia que ediderat instituta vinea eius rore celi perfusa et irrigata quadripertito flumine scripturarum floruit et dedit odorem suum cultuque iustitie tenente silentium operarii eius sederunt in pulcritudine pacis et in requie opulenta At ubi cepit divitiarum torrentibus irrigari et regum lactari mamillis eructante terre crassitudine super eam Benedictoque quasi sublato de medio ex pinguedine multa degenerans spinas et tribulos germinavit et fructifere arbores luxuriantes in folia fructus nullos attulere vel raros Nam flores eorum emarcuerunt et deciderunt antequam formarentur in fructus et qui aliquando provenerunt ex illis ante maturitatem omnino fere insipidi et aridi defluxerunt Vitis quoque Sorech in eodem plantata in amaritudine vitis aliene conversa produxit non uvas precoquas sed lambruscas Sic igitur paradiso deliciarum paulatim redacto in salsilaginem ex neglectu succrevit in eo saliuncula pro abiete ac urtica pro mirto et pro suavi odore fetor ascendit munitionibus eius pene penitus dissipatis Muro namque orientali a suis sublimibus videlicet et superbis confracto emollito nimirum rigore iustitie plagam meridianam temperantia non potuit custodire Qua foras expulsa qui ab oriente recesserant in eadem meridiana campum Sennahar excussionem videlicet dentium gastrimargie dediti tenuere ac sacerdotes et prophete prelati quidem et subditi maiores pariter et minores absorti a vino pre ebrietate nescierunt videntem et iudicium ignorarunt Quorum mense sunt vomitu sordibusque replete et quid sequatur ex hiis qui audit prudenter advertat quoniam venter et genitalia sunt propinqua Unde et Philistihim ab occidente luxurie potione cadentes velut a parte forinseca irruentes in fortitudinem eam miserabiliter enervarunt qua luxurie prostrata inquinamento dereliquit prudentia locum suum non valens resistere aquiloni predictis eius sodalibus et coadiutricibus superatis et plaga crudeli percussis ac sic undique patente hostibus aditu timor et zelus divini nominis stantes pro foribus corruerunt quorum loca timor mundanus et cupiditas eos qui per securitatem dormierant ad inferos occuparunt Invaso sane sic ab hostibus paradiso sapientia que non intrat in malevolam animam nec in subdito peccatis corpore habitat a loco deliciarum effugata discessit Et quoniam Spiritus Sanctus discipline fictum effugit et aufert se a cogitationibus que sunt sine intellectu sapientia discedente subtraxit se a sepedicti cultoribus paradisi Qui profecto ex adipe prodeunte iniquitate ipsorum depositum veterem hominem resumentes abiecta imagine novi in qua et per quam fuerant reformati et comedentes de fructu ligni scientie boni et mali pulchro aspectu et delectabili ad edendum fructu ligni vite contempto quod erat in medio paradisi transierunt in cordis affectum que sua sunt querentes potius quam que Christi Et qui ut essent pauperes conformati ei qui cum omnium dives esset pro nobis factus est pauper seculum reliquerunt propriis abdicatis plus in seculo remanentibus suis commodis inhiantes animo ad seculum sunt reversi et abhominantes manna deserti rediere ad ollas carnium cucumeres allia et prepones Egipti Et quamquidem omnes declinaverunt a regularibus disciplinis subditi videlicet et prelati simulque inutiles facti sunt vix invenitur in eis qui faciat bonum eo quod sit omne caput languidum et omne cor merens et a planta pedis usque ad verticem in eis sanitas non existat obedientie iugo abiecto et eliminata nutrice humilitate virtutum propter quod hostes intus ingressi videntes ipsorum ignominiam et superbiam deriserunt sabbata eorumdem Construxerunt etenim in loco deliciarum turrem Babel superbiam vite confusionem ducentem diruta turre gregis dispersique sunt per universam Egiptum ad paleas colligendas pro coquendis lateribus quos habuere pro saxis Terrena videlicet opera igne cupiditatis decocta pro soliditate virtutum et pro humilitatis cemento in constructione turris predicte habuere bitumen voluptates quidem carnales que profecto conglutinant quos inficiunt et coniungunt Ex quorum fetore ac fumo quamplurimi moriuntur Sic denique ab huiusmodi turre confusionis locus deliciarum Babilonis sortitus est nomen Que quondam dilecta posita est in miraculum cum domus ipsius dudum gloriose ac inclite draconibus sunt replete sicque habitatio strutionum facte saltent ibi pilosi et respondeant in edibus eius ulule ac sirene in delubris voluptatis Dissipatis itaque taliter eius muro et antemurali plauserunt manibus super eam omnem transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt capita sua dicentes eccine est urbs perfecti decoris De cuius contritione sedes apostolica que cum infirmantibus infirmatur et de subditorum scandalo uritur conturbata repletaque amaritudine vehementi sepesepius sumpsit resinam ad mitigandum dolorem et ulnera eius sananda mittens angelos pacis ad exhibendum eius contritioni medelam corrigendo et reformando tam in capite quam in membris que correctionis et reformationis officio indigebant Sed quoniam ut ferrum per eos extraheretur de vulnere non fuit desuper eis datum illud malagma suppositum interius non curavit etsi per ipsum superficialiter sit obductum Et quoniam ferro non extracto computruerunt et deterioraverunt vulnerum cicatrices et facta est quasi insanabilis ipsa plaga flentes amare pacis angeli recesserunt dicendo curavimus Babilonem et non est sanata derelinquamus eandem Veruntamen sedes apostolica pia mater que filiorum uteri sui oblivisci non potest a cura ipsius non destitit nec zelus eius recessit ab ipsa studens vulnus eiusdem circumligare fasciis et medicamine curare livorem plagamque tumentem oleo confovere Unde felicis recordationis Innocentius papa predecessor noster de rehedificatione ac cultu sepedicti paradisi sollicitus sacro generali statuit approbante concilio ut in singulis regnis sive provinciis de triennio in triennium salvo iure diocesanorum pontificum fieret commune capitulum abbatum atque priorum abbates proprios non habentium qui non consueverunt tale concilium celebrare ad quod universi prepedimentum non habentes canonicum convenirent apud unum de monasteriis ad hoc aptum tractaturi de ipso in statum pristinum reformando ut evulsis ex eo sentibus viciorum et destructa turre confusionis muri reedificarentur destructi et plantarentur in ipso arbores generose facture umbraculum cultoribus suis ab estu ipsosque a turbine ac pluvia protecture Verum operante illo cuius invidia mors introivit in mundum quod non sine amaritudine mentis referimus ex constitutione predicta in memorato concilio habito parum adhuc aut nichil utilitatis provenit eo quod abbates et priores abbates proprios non habentes neglexerunt ad huiusmodi capitulum convenire ac hii qui presidere debebant eisdem cogendi rebelles non sunt visi habere aliquam potestatem et sic usque modo in stercore suo computruere iumenta et Moab in suis fecibus requievit Licet igitur facta videatur desperabilis plaga eius scientes tamen quod non est abbreviata manus Domini ut salvare non possit et excoquere scoriam eius ad purum necnon auferre omne stagnum illius ac restituere iudices eius ut prius fuerunt et consiliarios sicut antiquitus compatiendo ex intimo cordis super contritione Ioseph adhuc curatione eius duximus insistendum dilectis filiis [] de Warad et [] de Buls abbatibus Quinqueecclesiensis et Cenadiensis diocesis nostris dantes litteris in mandatis ut apud monasterium de Modocha Colocensis diocesis hoc anno convocantes capitulum abbates et priores non habentes abbates proprios tam exemptos quam non exemptos Strigoniensis et Colocensis provinciarum qui non consueverunt huiusmodi celebrare capitulum venire ad illud dummodo non sint impedimento canonico prepediti monitione premissa per censuram ecclesiasticam sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis impedimento compellant Et advocatis caritative duobus Cisterciensis ordinis vicinis abbatibus procedant in celebratione capituli Deum habentes pre oculis iuxta constitutionem concilii memorati eadem censura facturi que in eo deliberatione provida fuerint ordinata firmiter observari et reddituri Domino in cuius conspectu omnia nuda sunt et aperta in extremo die districti examinis rationem si omnem sollicitudinem et diligentiam que circa correctionem et reformationem ordinis ac visitationem cenobiorum adhibende fuerint neglexerint adhibere Ut autem que statuta fuerint magis teneantur memoriter et serventur volumus et mandamus ut huiusmodi capitulum in singulis regnis sive provinciis annis singulis celebretur concessa eis qui ad presidendum annis futuris capitulis celebrandis fuerint ordinati convocandi abbates et priores predictos et cogendi rebelles appellatione postposita simili potestate adicientes ut si visitatores qui fuerint in eodem ordinati capitulo aliquos exemptos invenerint deponendos id apostolice sedi non differant nunciare in ceteris iuxta formam sepedicti concilii processuri si forte convertatur Dominus et ignoscat et relinquens post se benedictionem gloriam Libani det deserto et Carmeli decorem Quocirca fraternitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatenus rectores monasteriorum vestrorum quos visitatores predicti vobis a suis locis denuntiaverint amovendos singuli vestrum in sua diocesi sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo non differant amovere Alioquin poteritis non inmerito formidare quod minus iurisdictionis vobis relinquetur in eis quam habuistis hactenus et habetis Datum Laterani Idus Februarii pontificatus nostri anno nono