Charter Document - 04230071
Charter Number: | 04230071 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Andreas Dei gratia Hungarie Dalmatie Crohatie Rame Servie Galitie Lodomerieque rex in perpetuum Inter universos qui superne largitatis dona recipiunt multum obligatur regum sublimitas quibus quia plura ac specialia donorum insignia committuntur merito ab eisdem plura exiguntur Ne igitur pro non augmentato commissi talenti lucro inutilitatis arguamur si ecclesiis Dei et locis divino cultui mancipatis cum possimus et teneamur honores et possessiones augmentare renuerimus monasterio Beati Martini de Sacro Monte Pannonie quod pridem combustum et funditus destructum et per Vros abbatem opere laudabili reedificatum est in die consecrationis eius cui cum coniuge nostra sicut iure patronatus nos contingebat et multis regni nostri magnatibus interfuimus ad nullius petitionem sed solo Dei nutu provocati tum ob remedium anime nostre tum quia monasterium dictum nobis et coniugi nostre et aliis magnatibus et nobilioribus nostris maximas expensas et honores fecit tum quia ratio iuris et equitatis exigit et ad officii debitum incumbit patronis in consecratione monasteria dotare et maxime cum nos ad reedificationem illius monasterii in nullo iuvissemus abbatem triginta mansiones udvornicorum nostrorum cum tota terra sua quovis loco magis utilitati ecclesie congrueret firmiter dare promisimus Sed abbas et conventus se piscibus pre ceteris indigere dicentes humiliter et subnixa prece institerunt ut nos quandam terram udvornicorum nostrorum [iuxta Danu]bium sitam scilicet villam Gynu que dictum monasterium in tertia parte contingebat in omni portione cum quindecim mansionibus incolis eiusdem ville conferremus et reliquos udvornicos si qui remanerent de eadem villa alias transferri faceremus ut dicta terra totaliter exclusis udvornicis libere monasterio remaneret cum omnibus pertinentiis suis scilicet quod vulgo dicitur Eurem et Tonya et aliis piscationibus suis et insulis et quod eedem mansiones ad piscationes tenerentur faciendas et custodiendas Quorum petitionibus et desideriis gratanter annuentes dictam terram perpetuo pacifice possidendam prenominato monasterio nostro cum suis pertinentiis et dictis quindecim mansionibus udvornicorum donavimus Ceterum cum nos reliquos udvornicos numerum quindecim mansionum quas sepe dicto monasterio contulimus excedentes fideli nostro Micheli magistro agazonum nostrorum contulissemus dictus abbas et conventus Sancti Martini timens sibi super hoc in futurum preiudicium generari ne udvornici sub dominio Michelis magistri in eadem villa commorantes processu temporis temere contra regiam donationem venientes terram suam donatam monasterio attemptent sibi vendicare nostro consensu requisito et habito taliter cum Michele magistro convenerunt ut omnes udvornicos supradicte ville quorum nomina sunt hec Kynus cum filiis suis Bixoud cum filio Banalch cum filio Kewa cum filiis Micula cum filio Salomon cum nepote Mathei cum fratre suo Forcas Karachan cum fratre suo Symone Dema cum fratre suo Bodov Aruud cum nepote Endre cum fratre suo Andrea et Thomas cum filiis suis Warov cum fratre suo Fiod Pach cum fratre suo Mathia Chomso cum filio Paulus Herchec Wyd cum medietate terre et Danubii et insularum secundum quod concludunt mete ex utraque parte ville monasterium Sancti Martini possideret medietas autem cum septem mansionibus castrensium in eadem villa existentium quas idem monasterium a nobis in permutationem receperat dicto Micheli magistro pro permutatione udvornicorum a nobis sibi collatorum remaneret Ea autem que extra metam sunt videlicet quod vulgo dicitur Eurem et Tonya cum omnibus pertinentiis suis monasterium supradictum integraliter possideret Abbatem autem eiusdem monasterii in supradictam possessionem per fidelem nostrum nomine Detha filium Cornelii comitis auctoritate regia fecimus introduci Ut igitur hec nostra donatio pariterque utriusque partis conventio facta perpetue stabilitatis robur optineat presentem paginam huius rei testimonium fideliter continentem sigilli nostri munimine fecimus roborari Datum per manus magistri Stephani domini pape subdiaconi Zagrabiensis electi et aule nostre cancellarii anno ab incarnatione Domini Millesimo CCXXI vacante venerabili sede Strigoniensi reverendo Vgrino Colocensi archiepiscopo existente Desiderio Chenadiensi Roberto Wesprimiensi Bartholomeo Quinque ecclesiensi Alexandro Waradiensi Reynaldo Transsilvanensi Briccio Wachiensi Gregorio Geuriensi Cleto Agriensi episcopis existentibus ecclesias Dei feliciter gubernantibus Jula palatino et comite Supruniensi Nicholao curiali comite regine Ladislao aule nostre curiali comite et comite Nitriensi Dionisio filio Dionisii magistro tavarnicorum Demetrio magistro dapiferorum et comite Posoniensi et aliis quamplurimis comitatus et magistratus tenentibus regni nostri anno vicesimo secundo