Charter Document - 04230070
Charter Number: | 04230070 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Andreas Dei gratia Hungarie Dalmatie Croatie Rame Servie Galitie Lodomerieque rex in perpetuum Cum quelibet iusta petitio apud regie serenitatis excellentiam sit admittenda illa maxime mereri censetur optentum que ab animo divinitus inspirato procedens prodit velle petentis largien[do terr]ena lucrari celestia et temporalibus institutis acquirere sempiterna Hinc est quod ad universorum notitiam presentium et posterorum pervenire volumus quod dilectus ac fidelis noster Vros abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ad nostram accedens presentiam instanter ac devote postulavit ut ea omnia que [in concambium] Petrus et duorum fratrum ipsius qui de filiis officialium ecclesie Sancti Martini oriundi fuerant quos intuitu fidelitatis et servitiorum predicti Petrus ab [omni debito] et servitio quo ecclesie astricti [tenebantur exemptos cum consen]su predicti W[ros] abbatis et fratrum suorum perpetue donavimus libertati ecclesie contuleramus auctoritate nostri privilegii confirmaremus Nos [igitur iustis hon]estis et salubribus petitionibus sepedicti V[ros abbatis] condignum favorem adhibentes datam a nobis commutationem benignitate regia confirmavimus Contulimus igitur prenominate ecclesie Sancti Martini terram quandam nomine Gunew ad tria aratra exceptam de castro Zulugageuriensi cum sex mansionibus castrensium quorum nomina sunt hec Wtovs Guegus Tuba Ybrah Helleus et Tocut Item contulimus septuaginta iugera terrarum quod vulgo Teluk dicitur et duas insulas sitas in Danubio et piscaturam in Danubio que dictos castrenses contingebat Et hec omnia per dilectum ac fidelem nostrum Gregorium magistrum tunc temporis electum Geuriensem prememorate ecclesie Sancti Martini fecimus assignari Ut autem hoc concambium et confirmatum factum a nobis nec nostris nec nostrorum successorum temporibus retractari valeat presentem concessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam Datum per manus Cleti aule nostre cancellarii et Agriensis prepositi anno dominice incarnationis [MCCXX]IIII Strigoniensi sede [vacante] reverendo Vgrino Colocensi archiepiscopo existente Desiderio Chenadiensi Roberto Wezprimiensi Thoma Agriensi Stephano Zagrabiensi Briccio Waciensi et aliis episcopis ecclesias Dei gubernantibus Jula palatino et comite Budruguiensi Salomone bano Nicolao curiali comite regine et comite Supruniensi Botez aule nostre curiali comite et comite [Bekesiensi] Buzad Posoniensi Nicolao fratre Vgrini Chenadiensi et aliis comitibus comitatus tenentibus regni autem nostri anno vicesimo