Charter Document - 04230067
| Charter Number: | 04230067 | 
|---|---|
| Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) | 
| Charter Language: | Latin | 
| Charter Origin: | Religious | 
| Charter Type(s): | Declaration | 
| Date: | 1223 | 
| Date type: | Internal, A.D. | 
| Resource Link(s): | 
                                                    Monasterium.net | 
                
Charter:
 
                    In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Capitulum Geuriense omnibus quibus presentes littere legende occurrerint salutem et orationes in Domino Cum veritas per oblivionem sepius occultari soleat necesse est ut ea que in presentia bonorum hominum geruntur fideli litterarum memorie commendentur Hinc quod in notitiam universorum devenire cupimus quod Michael monachus ecclesie Sancti Martini et Symon eiusdem ecclesie comes curialis ex una parte et Endreus filius Nicodemi iobagionis de Sculgageur de villa Theneu ex altera ad nos accedentes pariter asseruerunt quod cum abbas eorum et E[ndreus] predictus pro quibusdam hominibus Petro videlicet et Paulo diu contendissent predicto E[ndreo] dicente eos esse suos servos abbate vero econtrario eosdem de familia ecclesie sue esse assererente et per iudicium Nicolay tunc comitis palatini ad certamen duelli inire deberent tandem in hunc modum convenerunt ut abbas quinque marcas argenti pro predictis hominibus eidem E[ndreo] solveret et supramemorati homines Petrus et Paulus in usum ecclesie Sancti Martini cederent in perpetuum quod et factum est nam in presentia nostra monachus et Symon predicti illas quinque marcas sepe dicto E[ndreo] persolverunt Ut autem super hoc predictus Endreus per lapsum temporis aliquam questionem vel calumpniam contra abbatem facere non possit litteras sigilli nostri impressione munitas dedimus Anno incarnationis dominice millesimo ducentesimo vigesimo tertio Preterea de tertio supradictorum duorum Petri scilicet et Pauli nomine Karasun qui eis affinitate tenetur sepe memoratus E[ndreus] confessus est quod penitus liber ab eo extiterit nec ulla servitutis nota ei teneretur 
                
            