Charter Document - 04230065
Charter Number: | 04230065 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Extent of Lands |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos capitulum ecclesie Budensis memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis quod nos cum summa reverentia receptis [litteris annualibus serenissimi domni] nostri [metuendi] Andree Dei gratia regis Hungarie [] [pre]paret in Christo patris Urie abbatis [claustri] Beati Martini de Monte Pannonie confectis eisdemque per ipsam regiam serenitatem per anni circulum more solito ad inquisitionis evocationis [metarumque possessionis Hecce] in comitatu Iaurinensi habite commeatene cum possessione S Gud et Uruegang aliter S Iuan et possessione Merena et S Mihaly apud manus ipsius pacifice habite reambulationis ac ad omnia alia que talibus in processibus iuxta regni ipsius consuetudinem fieri consueverunt peragendi concessis nobisque preceptorie transmissis iuxta erundem continentiam una [cum Dominico de Urken] homine regio in eisdem litteris annualibus inter alios homines regios nominaliter conscriptos expresso nimiru[m nostrum] hominem videlicet honorabilem virum magistrum [Valentinum de Baia] socium et concanonicum nostrum ad infra scriptam reambulationem metarum dicte possessionis Hecse nostro pre testimonio fide dignum duximus destinandum Qui demum exinde ad nos reversi concorditer nobis retulerunt ut prelibatus homo regius presente nostro testimonio [feria secunda proxima post dominicam quintam Pentecosten proxime preteritam] et etiam aliis diebus ad id aptis et sufficientibus ad faciem dicte possessionis Hecce vicinis et commutandis eiusdem universis illuc legitime convocatis et eisdem presentibus accessisset ipsam possessionem Hecce a dictis possessionibus earumque pertinentiis sub infrascriptis metarum taliter sequestrasset Quod primo incepisset exeundo ab ipsa portione et villa Hecse penes collem [Nagy Halom Soro] eundem versus Kopas Harast dictum inter terras aratas non procul a cole dicto duas metas antiquas bene apparentes reperisset quarum unam versus orientem ad Uruegang aliter S Iuan alia ad Hecse pertinet versus septentrionem Inde eundo versus occidentem ad domum Sil Bokor aliam metam antiquam bene apparentem invenisset Inde ad viam qua ex villa [Vanna] itur ad civitatem Gaurinensem eundo prevenisset ad metam cursualem non procul a via versus meridiem Hinc tendendo ad occidentem penes viam dictam versus montem S Mihaly nominatum cuius pars media ad Merena pertineret venisset [declinando] ad [septentrionem] non procul a monte dicto [tres metas] repperisset bene apparentes [quarum una versus occidentem ad S Mihaly alia versus meridiem] ad Merena alia [ad Heccse spectaret versus septentrionem Inde versus septentrionem ad colles Elo Homokok venisset] ad [metam cursualem Inde versus eandem plagam] venisset ad [viam qua] de civitate Gauriensi [itur ad Hecce in] colle penes viam versus meridiem [unam metam] bene apparentem reperisset Ab [hinc] via pertransita [versus septentrionem eundo] venissent ad quandam viam qua Felso Ut dictam ibique metam erexissent [Inde] eandem plagam versus eundo viam [pertranseundo] venissent [ad diverticula terrarum] dicte possessionis [Heccse] ibique metam terream reperissent quam et renovassent [hinc quasi ad occideratem flectendo] venissent [ad diverticula terrarum arabilium dicte possessionis Heccse et S Gud in unum attingentium] ubi [metas terreas duas] dicte possessionis [Hecce terras ad meridiem] et [terras] possessionis [S Gud ad septentrionem distinguentem] reperissent quam [et] renovasset [Inde] versus septentrionalem [plagam eundo] ad [viam Kosep ut] dictam qua de civitate Gauriensi itur ad Urugang aliter S Iuan eaque pertransita venissent ad montem Gyapar Tete vocatum ibique duas [metas] repperissent quarum una [ad meridiem] ad [Heccse] alia ad [septentrionem] ad [S Gud] pertineret deinde flectendo ad septentrionem venissent ad quendam montem Halom dictum ibique metam cursualem reperissent Ab inde versus orientem venissent ad montem parvum ubi metam terream angularem terream dicte possessionis S Gud et Heccse distinguentem invenissent et renovassent [Hinc] ad eandem plagam [eundo] venissent ad [quandam valem] ad domum [Gyumollches bokor dictum] ubi [metam] terream invenissent Hinc versus eandem plagam per bonum spatium eundo directe venissent ad metam [cursualem ibique] declinando ad septentrionem venissent ad quendam [montem] ubi [metas angulares tres] repperissent que [ab oriente] possessioni Urugang aliter S Iuan ad occidentem possessioni S Gud [ad meridiem] possessioni [Hecce] deservirent Ab hinc declinando ad orientem per bonum spatium venissent ad metam cursualem ibique similiter renovassent Inde versus meridiem eundo ad viam Kosep ut dictam qua de civitate Gauriensi itur ad Urugang non procul a via invenissent duas metas terreas quarum una ad orientem ad Urugang alia ad meridiem deserviret Ab hinc ad orientem eundo venissent ad viam per quam similiter de civitate Gauriensi itur ad Vrugang eaque pertransita per bonum spatium metas angulares que ab oriente possessioni Urugang ad meridiem possessioni Heccse deservirent Ibique talium metarum re ambulationem terminassent ipsamque possessionem Hecce modo prescripto ream bulatam et ab aliis possessionibus premissis signis metalibus separatam prefato in Christo patri Urie abbati Beati Martini de Pannonie monte iure ipsi incumbente perpetuo possidendam nemine contradictore pre tunc presente reliquissent legitimis diebus et horis in facie eiusdem existendo In cuius memoriam et firmitatem presentes contulimus nostras litteras pendentis sigilli nostri munimine roboratas Actum per manus honorabilis viri Sebastiani lectoris s[ancte] ecclesie nostre et Stephano custode [die X Septembris] anno MCCXXII