Charter Document - 04230063

Charter Document - 04230063


Charter Number: 04230063
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1222
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Sanctissimo in Christo patri ac domino H[onorio] divina favente gratia sacrosancte Romane ecclesie antistiti Andreas eadem gratia suus devotus filius rex Hungarie tam debitum quam devotum famulatum in omnibus Noverit vestre sanctitatis paternitas quod cum ecclesia Beati Martini de Sacro Monte Pannonie que antiquitus combusta et funditus destructa fuerat et per Vriam eiusdem ecclesie abbatem reedificata fuisset idem ad consecrationem illius ecclesie Briccium Waciensem episcopum et me ad celebrationem festi consecrationis invitasset et cum alias michi ex officii debito incumberet interesse debere quia iure patronatus fungor in ea sicut in omnibus aliis ecclesiis abbatiarum regalium iter illuc accedendi arripueram et dum in quadam villa que vocatur Hene cum domino legato Acconcio existerem abbas iam dictus illuc accedens coram domino legato tria privilegia sua primum sancti regis Stephani et alia duo predecessorum vestrorum scilicet Clementis et Innocentii in quibus iura et libertates ecclesie sue continebantur fecit publicari ne propter ignorantiam diocesianus episcopus crederet sibi fieri iniuriam In quibus privilegiis continebatur quod oleum et crisma et consecrationes altarium seu basilicarum a quocumque mallet episcopo reciperet Episcopus autem diocesanus nichilominus se opposuit et allegavit pro se ius commune et iniuriam sibi fieri dixit in eo quod non deberet fieri consecratio per alium nisi per ipsum Abbas ex adverso respondit hoc non esse verum nec cessavit uti iure suo dicens quod iuris executio nemini facit iniuriam Et per supradictum episcopum B[riccium] Waciensem et Iacobum Nitriensem et episcopum Scenensem ecclesiam suam fecit consecrari Et quia privilegia iam dicta ad presentiam vestre sanctitatis debebant propter hoc et propter alias causas deferri timens propter distantiam et periculum viarum amissionem privilegiorum tenorem eorundem de verbo ad verbum transcriptum sub aurea bulla mea et sigillis supradictorum trium episcoporum roboratum ad maiorem fidem vobis faciendum ad vos destinavi Quorum tenor talis est []

Markups

Names Markup:



Sanctissimo in Christo patri ac domino H[onorio] divina favente gratia sacrosancte Romane ecclesie antistiti Andreas eadem gratia suus devotus filius rex Hungarie tam debitum quam devotum famulatum in omnibus Noverit vestre sanctitatis paternitas quod cum ecclesia Beati Martini de Sacro Monte Pannonie que antiquitus combusta et funditus destructa fuerat et per Vriam eiusdem ecclesie abbatem reedificata fuisset idem ad consecrationem illius ecclesie Briccium Waciensem episcopum et me ad celebrationem festi consecrationis invitasset et cum alias michi ex officii debito incumberet interesse debere quia iure patronatus fungor in ea sicut in omnibus aliis ecclesiis abbatiarum regalium iter illuc accedendi arripueram et dum in quadam villa que vocatur Hene cum domino legato Acconcio existerem abbas iam dictus illuc accedens coram domino legato tria privilegia sua primum sancti regis Stephani et alia duo predecessorum vestrorum scilicet Clementis et Innocentii in quibus iura et libertates ecclesie sue continebantur fecit publicari ne propter ignorantiam diocesianus episcopus crederet sibi fieri iniuriam In quibus privilegiis continebatur quod oleum et crisma et consecrationes altarium seu basilicarum a quocumque mallet episcopo reciperet Episcopus autem diocesanus nichilominus se opposuit et allegavit pro se ius commune et iniuriam sibi fieri dixit in eo quod non deberet fieri consecratio per alium nisi per ipsum Abbas ex adverso respondit hoc non esse verum nec cessavit uti iure suo dicens quod iuris executio nemini facit iniuriam Et per supradictum episcopum B[riccium] Waciensem et Iacobum Nitriensem et episcopum Scenensem ecclesiam suam fecit consecrari Et quia privilegia iam dicta ad presentiam vestre sanctitatis debebant propter hoc et propter alias causas deferri timens propter distantiam et periculum viarum amissionem privilegiorum tenorem eorundem de verbo ad verbum transcriptum sub aurea bulla mea et sigillis supradictorum trium episcoporum roboratum ad maiorem fidem vobis faciendum ad vos destinavi Quorum tenor talis est []embed