Charter Document - 04230052

Charter Document - 04230052


Charter Number: 04230052
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1218
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] abbati de Libin Geuriensis diocesis [] archidiacono et [] cantori Geuriensi salutem et apostolicam benedictionem Dilecti filii [] abbas et conventus Sancti Martini de Pannonia sua nobis petitione monstrarunt quod cum felicis recordationis I[nnocentius] papa predecessor noster causam que inter ipsos ex parte una et [] abbatem et monachos de Plis Cisterciensis ordinis Vesprimiensis diocesis ex altera super quibusdam decimis et rebus aliis vertitur venerabili fratri nostro episcopo Geuriensi et eius collegis commiserit terminandam tum propter mandatoris mortem tum quia prefatus episcopus transfretasse dicitur in subsidium terre sancte necnon alter coniudicum ad partes alias est translatus causa ipsa remansit hactenus indecisa Volentes igitur ut finis litibus imponatur discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus si est ita vos in eodem negotio iuxta precedens predecessoris nostri mandatum appellatione remota ratione previa procedatis Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Datum Laterani VI Kalendas Februarii pontificatus nostri anno secundo