Charter Document - 04230051
Charter Number: | 04230051 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri [] episcopo Vesprimiensi salutem et apostolicam benedictionem Cum monasteria et alia loca religiosa ex officio tuo debeas favorabiliter confovere non sine causa miramur quod sicut dilecti filii [] prior et conventus Sancti Martini de Pannonia transmissa nobis conquestione monstrarunt tu postquam abbas eorum iter arripuit ad subsidium terre sancte ipsos et ecclesias eorum in tua parrochia positas indebitis exactionibus aggravat et molestat ac alias ipsos indebite persequens cum olim tibi fuisset iniunctum ut parrochianos suos de comitatu Simigiensi compelleres ad decimas sibi solvendas tu id efficere noluisti licet ipsi super hoc te requisierint humiliter et devote Ut igitur salubriter conscientie tue consulas et honori fraternitatem tuam monemus attente per apostolica scripta firmiter precipiendo mandantes quatinus ab eorum et ecclesiarum suarum gravaminibus omnino desistens parrochianos illos ut decimas debitas ipsis exolvant iuxta quod tibi a sede apostolica est iniunctum compellere non omittas Alioquin dilectis filiis [] de Waradino [] de Sacsard et [] de Cicad[or] abbatibus Quinquecclesiensis diocesis nostris damus litteris in mandatis ut partibus convocatis audiant causam et apellatione remota debito fine decidant facientes quod decreverint per censuram ecclesiasticam firmiter observari Datum Laterani Kalendis Februarii pontificatus nostri anno secundo