Charter Document - 04230049

Charter Document - 04230049


Charter Number: 04230049
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1216
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri [] episcopo Iauriensi et dilectis filiis [] archidiacono Nitriensi et [] scolastico Albensi Vesprimiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Dilectis filiis [] abbati Sancti Martini de Pannonia et B procuratori Ierosolimitani hospitalis in Ungaria in nostra presentia constitutis dilectum filium nostrum L[eonem] tituli Sancte Crucis presbyterum cardinalem dedimus auditorem coram quo proposuit dictus abbas quod cum decime de omnibus villis et possessionibus quas habet hospitale in comitatu Simigiensi ad eius noscuntur monasterium pertinere sicut apparet ex ipsis privilegiis evidenter et confirmationibus pontificum Romanorum prefati hospitalarii quasdam earum temere invadentes illarum fructus iam diu indebite perceperunt in eius monasterii lesionem unde humiliter postulavit ut decimas ipsas cum fructibus inde perceptis sibi restitui faceremus Procurator vero dicti hospitalis ex adverso respondens privilegiis ipsis tamquam annosis esse per desuetudinem derogatum utpote quibus dictum monasterium minime usum fuit hospitale predictum asseruit decimas ipsas per annos quadraginta et amplius pacifice possedisse et ita esse prescriptione munitum quam se in partibus illis obtulit probaturum ac reprobaturum nichilominus testes a monasterii parte productos per quos probatum dicebat monasterium ipsum viginti annis ante mortem regis Bele et tribus annis post mortem eiusdem circa prefatas decimas dictis privilegiis esse usum et hospitalarios ipsos predictum abbatem tempora regis Aimerici a quibusdam ex illis de quibus agitur per violentiam eiecisse ac eosdem hospitalarios a septem annis dumtaxat percepisse decimas de quibusdam aliis ex villis eisdem et hoc etiam violenter et nonnisi triginta trium annorum spatium effluxisse ex quo dicti hospitalarii decimas ipsas percipere inceperunt Ex quibus infertur ex parte monasterii memorati frivolum esse quod super derogatione privilegiorum et decimarum prescriptione asserit pars adversa presertim cum etiam si verum esset quod de quadragenaria possessione proponit ad prescriptionem tamen nequiverit profecisse cum nec iustum habuerit titulum nec etiam possederit bona fide Cum igitur constet decimas ipsas ab antiquo fuisse concessas monasterio memorato ac sibi esse per plures Romanos pontifices confirmatas de procuratorum utriusque partis assensu per apostolica vobis scripta mandamus quatinus nisi hospitalarii sepedicti prefatos testes infra quatuor menses legitime reprobaverint coram vobis et prescriptionem cum bona fide probaverint eosdem ad restitutionem decimarum ipsarum auctoritate nostra sublato appellationis diffugio condempnetis perpetuum super hoc ipsis hospitalariis silentium imponentes Nullis litteris obstantibus preter assensum partium a sede apostolica impetratis Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse tu frater episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris Datum Viterbii XII Kalendas Maii pontificatus nostri anno nonodecimo