Charter Document - 04230042

Charter Document - 04230042


Charter Number: 04230042
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1215
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Roffrido abbati Sancti Benedicti Casinensis eiusque fratribus [] Omnipotenti Deo [] gratias agimus [] ipse quippe dignationis sue potentia Beatissimum Benedictum patrem constituit monachorum ipsum monastice legis latorem et operatorem esse disponens ut merito Casinense monasterium in quo et sanctissime vixit et gloriosissime obiit omnibus per occidentem monasteriis dignitatis privilegio antecellat Quoniam igitur dignum est ut tam celebre ac sollempne monasterium apostolica sedes specialius amplectatur monasterium ipsum ad exemplar felicis memorie Clementis pape ac predecessoris nostri sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio cummunimus inprimis siquidem statuentes ut idem monasterium et omnia que ad ipsum pertinent pleno iure quieta semper et ab omni iugo mortalium libera sub solius sancte Romane ecclesie iure ac perpetua defensione consistant Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium impresentiarum iuste ac canonice possidet aut in futurum concessione largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante Domino poterit adhipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Inprimis monasterium Domini Salvatoris positum ad pedem Casini montis monasterium Sancte Dei Genitricis Virginis Marie quod vocatur Plumbarola [] Preterea patrum nostrorum beate memorie Urbani Calixti et dicti Clementis Romanorum pontificum vestigia subsequentes vestrum cenobium ceteris per occidentem cenobiis preferendum asserimus et tam te quam successores tuos in omni conventu episcoporum seu principum superiores omnibus abbatibus consedere atque in iudiciis priorem ceteris vestri ordinis viris sententiam proferre sanccimus Usum quoque compagorum cirothecarum tunice dalmatice ac mitre virgam pastoralem et cotidianum usum anuli tam tibi fili abbas quam successoribus tuis auctoritate apostolica indulgemus Sane tam in ipso venerabili monasterio quam in cellis eius cuiuslibet ecclesie episcopum vel sacerdotem preter Romanum pontificem ditionem quamlibet aut excommunicandi aut interdicendi aut ad synodum provocandi presumere prohibemus ita ut nisi ab abbate vel priore loci fuerit invitatus nec missarum sollempnia inibi audeat celebrare Liceatque ipsius monasterii et cellarum eius fratribus clericos cuiusque ordinis vel laicos de quocumque episcopatu e seculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem venientes absque alicuius contradictione suscipere Liceat quoque absque cuiuslibet secularis vel ecclesiastice potestatis inhibitione subiectos monasteriis suis tam monachos quam sanctimoniales feminas iudicare Liceat etiam fratribus per cellas in civitatibus constitutas ad divina officia quandocumque voluerint signa pulsare Populum Dei tam in ipsum cenobium quam et in cellas eius ad Dei verbum audiendum ingredi nullus episcopus excepto pro communi totius civitatis vel parrochie interdicto prohibeat Crisma vero oleum sanctum consecrationes altarium sive basilicarum ordinationes monachorum seu clericorum a quocumque malueritis catholico accipiatis episcopo Baptismum vero et infirmorum visitationes in oppidis vestris aut villis ad vos pertinentibus pleno iure per clericos vestros agetis Ad perpetuum etiam hospitium tibi fili abbas tuisque successoribus palladii cellam concedimus ut de vestra illic congregatione quem volueritis ordinetis quem si forte Romano pontifici in abbatem promovere placuerit omnino tamen tamquam vestre congregationis monachum sub vestra decernimus dispositione persistere Redditum quoque qui ab officialibus nostris apud Hostiam vel Portum de navibus exigi solet navi vestre si qua eo venerit relaxamus Obeunte vero te nunc eiusdem loci abbate vel tuorum quorumlibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis abstutia seu violentia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris de collegio vestro aut de alieno si ibidem idoneus repertus non fuerit secundum Dei timorem et Beati Benedicti regulam providerint eligendum Electus autem ad Romanum pontificem consecrandus accedat Ad hec tam presentium quam futurorum avaritie ac nequitie obviantes omnes omnino seditiones quas leuas dicunt seu direptiones in cuiuscumque abbatis morte aut electione fieri auctoritate apostolica interdicimus Sepulturam sane loci vestri et monasteriorum vestrorum liberam omnino esse censemus ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extreme voluntati nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat salva iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur Preterea cum vobis tam in capite quam in membris ab apostolica sede sit concessa libera sepultura eiusdem predecessoris nostri Clementis vestigiis inherentes vobis duximus indulgendum ut quotiens pro corporibus mortuorum in processione vos exire contigerit crucem incensum et aquam benedictam portandi iuxta morem terre liberam nullius contradictione vel appellatione obstante habeatis de nostra licentia facultatem Ad exemplar quoque ipsius patris et predecessoris nostri Clementis licentiam concedimus tibi ac legitimis successoribus tuis ut si quis eiusdem monasterii vestri et cellarum eius possessiones aut res violenter abstulerint postquam ipsorum episcopi a vobis tertio invitati iustitiam de eis facere omnino noluerint vos super eosdem raptores secundo tertiove communitos canonicam excommunicationis sententiam proferatis Ea vero que monasterium vestrum a quadraginta retro annis bona fide noscitur pacifice possedisse vobis et eidem monasterium auctoritate apostolica confirmamus ita quidem quod super his nullo umquam tempore inpediri debeatis vel quomodolibet molestari Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre [] Datum apud Sanctum Germanum per manum Iohannis Sancte Marie in Cosmidim diaconi cardinalis sancte Romane ecclesie cancellarii VIII Kalendas Augusti indictione XI incarnationis dominice anno MCCVIII pontificatus vero domini Innocentii pape III anno undecimo Omnia itaque suprascripta ad preces venerabilis patris nostri Urie abbatis Sancti Martini de Pannonia qui usque ad monasterium Casinense personaliter laboravit de privilegio Innocentii pape III Romani pontificis sumpta quod nostro monasterio fuerat olim indultum de verbo ad verbum nos Stephanus Dei gratia Casinensis abbas fideliter in hac carta transcribi fecimus et ut valeat sibi et monasterio suo in causis et ubicumque opus fuerit quia de privilegio Romane sedis nostris libertatibus gaudet nostro precepimus sigillo muniri Nos Roggerius Dei gratia tituli Sancti Eusebii presbyter cardinalis et archiepiscopus Beneventanus huic scripture fideliter translate testimonium perhibemus et nostrum precepimus sigillum apponi Nos quoque frater Vitalis decanus et totus conventus Casinensis bullam nostram plumbeam apponi fecimus