Charter Document - 04230040
| Charter Number: | 04230040 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Letter |
| Date: | 1214 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam cuncta senescunt et omnia transeunt expedit que hic aguntur scripti memorie commendari Notum sit igitur universis Christi fidelibus quam presentibus tam futuris quod cum causam que vertitur super terra de Sala duarum villarum Stara scilicet et minoris Oduory et destructione earundem inter abbatem Sancti Martini nomine V[ros] ex una parte et iobagiones et civiles Posonienses maxime quendam nomine Khucar ex altera dominus A[ndreas] rex Vngarie excellentissimus diffinitive calculo sententie personaliter vellet dirimere impeditus demum necessariis regni sui causis puta profecturus valida manu in exercitum contra Gubatos nobilissime G[ertrudi] regine Ungarie et nobis scilicet venerabili B[ertoldo] Colocensi archiepiscopo et universis principibus communiter in curia circa ipsam reginam tunc temporis commorantibus pleno iure secundum iustitie tramitem dimisit diffiniendam Nos vero viam regiam per oculis habentes ut veritas sepius exsagitata magis splendescat in lucem duos scilicet magistrum M[artinum] canonicum Baciensem fidelem nobis in pluribus et B capellanum C prepositi Budensis viros discretos et providos a con terminalibus vicinis circumiacentibus ad inquirendam omnimodam rei veritatem ad Posoniensem simul et D Nitriensem partes a nostro latere misimus diligenter inquisitores Qui universis ibi existentibus interrogatis et omnibus fideliter in scriptis redactis ad nos redeuntes et fidem nobis de diversis sufficienter facientes per diffinitivam sententiam ordine iuris observato totali cause finem voluimus imponere Sed sepe dicti abbas scilicet et yobagiones Posonienses maxime Khucar cum civilibus laboribus et expensis parcentes per nimiam petitionum instantiam circa nostre discretionis personas desudantes ex nostro consensu pro bono pacis D[esiderium] venerabilem episcopum Cenadiensem Poth quondam palatinum Alexandrum comitem Symygiensem arbitros elegerunt promittentes firmiter sub pena lx marcarum se ratum habituros omnia que essent arbitrati contradictores vero sententie eorum penam lx marcarum incursuros Qui allegacionibus utriusque partis hinc inde diligenter auditis et probationibus sepe dicti abbatis in medium deductis visis inspectisque privilegiis ecclesie Beati Martini veris et autenticis in omnibus repertis iustitia abbati sufragante sic sunt arbitrati quod iobagiones et civiles Posonienses maxime Khucar totam terram duarum villarum scilicet Stara et Vduory abbati in pace dimitterent possidendam in recompensationem vero totius dampni duarum villarum sepedictarum penitus destructarum xxxv marcas persolverent abbas vero cum persona et causa sint ecclesiastice ne secundum quorundam opinionem nimis videretur lucrum appetere pro bono pacis de totali terra duarum villarum scilicet Stara et Vduory particulam quandam scilicet ad duo aratra tantummodo terram sepe dictis iobagionibus et civilibus Posoniensibus unacum Khucar assignaret His omnibus iudiciali auctoritate expeditis et partibus sine aliqua contradictione acquiescentibus abbatem V[ros] Sancti Martini per fidelem nostrum magistrum M[artinum] virum discretum nobilem et honestum ex genealogia Geuriensi ortum in corporalem misimus possessionem totam terram illam Sala per totum circuiri et certis metis gradatim undique gravibus et bonis de vicinia presentibus metari firmiter precipientes eidem Ibi autem particula terre sepe dictarum duarum villarum scilicet ad duo aratra tantummodo terra assignata recognoscentes se supradicti iobagiones cum Khucar et civiles Posonienses ac utilius sibi reputantes dictam particulam terre scilicet ad duo aratra tantum terram ad estimationem bonorum virorum ibidem existentium scilicet valentem V marcas reddiderunt abbati abbas vero condescendens eisdem ex gratia dictis iobagionibus Posoniensibus cum Khucar et civilibus de certa summa XXXV marcarum sibi debita pro particula sepe dicte terre scilicet terra ad duo aratra tantum decem marcas remisit et sic tota illa terra de Sala adiudicata est ecclesie Sancti Martini metis undique certis et novis conclusa Cuius terre metarum ordo circumquaque iste est Prima meta incipit a septentrionali parte iuxta ripam fluvii nomine Holtwag et progreditur ad australem partem cui cometane est terra civilium de villa Ineu ultra fluvium prenominatum Secunda meta iuxta arbores que vocantur ulmi et ac parte eidem est vicina terra civilium de Nitra in insula Inde vero protenditur per metas in agris usque ad nemus quod vulgo dicitur Belez iuxta quod in colliculis habet metas magnas Inde per medium eiusdem insule tendit ad ulmum sub qua sunt mete Inde per metas usque ad nemus quod vocatur jelech iuxta quod habet metas Inde extra idem nemus ad arbores ulminas pluribus metis sub quibus etiam sunt mete Inde ad viam que ducit ad villam Vduorc et ibi sunt mete Inde transit in fine predicti nemoris per metas ad metam magnam que est in arundineto et ibi sunt mete Inde iterum ad predictam viam iuxta quam sunt mete per quam pluribus metis protenditur usque ad Berugscug et ibi sunt mete Inde extra illud Berugscug in agris vadit pluribus metis usque ad metas que sunt iuxta ripam predicti fluvii Holutuuag in quarum una est avellana ultra quam ripam habetur fossatura versus occidentem plagam per quam traitur aqua ad paludes predicte ecclesie que fossatura habetur pro metis et ibi incipit esse commetanea cum terra nobilium quorum villa vocatur Berhen in alia insula que est inter predictum fluvium Holutwag et Pinna in qua vadit ad Ngary in medio cuius habet metam Inde extra lacum Selmich Inde transit prenominatum fluvium Pinna ultra quem iuxta ripam habet metam Inde versus Posonium cum eisdem nobilibus protenditur per arundinetum iuxta quasdam populeas arbores est meta Inde procedit aliquantulum per idem arundinetum iuxta canalem est meta Hinc exiit ad agros in fine quorum sunt mete Hinc in finibus eorundem agrorum vadit versus aquilonem usque ad viam que ducit ad Berhen iuxta quam est meta Inde vadit per metas usque ad duas metas que sunt iuxta Barba heri Inde ad lacum Gemulsicius ibi est meta Inde transiit lacum ultra quem habet duas metas et inde ad Ykortou ultra quam habet metam Inde ad Sartuu ibi sunt quatuor mete Ibi dimissis metis de villa Berhen incipit esse cometane cum civilibus Posoniensibus de villa Tohcsun Inde cum eisdem civilibus iuxta Fized heri vadit ad lacum que vocatur Fized que lacus est communis per quam vadit usque ad lacum Nadost iuxta quam habet metas per quam vadit ad Cuthsa heri et ibi habet metas Per quam inde vadit ad viam que ducit ad villam Cusoud iuxta quam habet metas iuxta quandam fossam que vocatur Aldoucuth ibi dimissis metis ville Tochsun per eandem viam vertitur ad orientem et incipit esse cum metanea cum villa Wduory iobagionum Posoniensium scilicet Khucar et cognatorum sociorumque eius usque arbores ulminas sub quibus sunt mete Inde in campo per metas vadit usque ad lacum que vocatur Eleutou cuius mentio est in privilegio Sancti Ladizlai regis Inde ad sepulchrum paganorum et ibi habet metas Inde per metas in arundineto vadit usque ad lacum que vocatur Scelce cuius media pars est ecclesie Inde ad Fuenes et ibi extra nemus habet metas Inde ad Pinnam fluvium iuxta quam habet metas Inde transiens fluvium vadit ad Porolouc et ibi habet metas Inde iuxta nemus usque ad Holutwag iuxta quam in nemore habet ultimas metas Ut autem huius scripti series in posterum robur obtineat firmum et stabile in perpetuum sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Hec vero acta sunt Nicolao curiali comite regine et Geuriensi Tyburcio comite Musuniensi Bagun comite Albensi Petro comite Cenadiensi in curia circa dominam reginam tunc commorantibus et omnia unanimi consensu conprobantibus A[ndrea] victorissimo rege tertii filio Bele regnante venerabilibus B[ertoldo] Colocensi I[ohanne] Strigoniensi archiepiscopis feliciter in fundamento fidei ecclesiam Dei gubernantibus Banc palatino et comite Posoniensi Andrea Budruguiensi Gula Baciensi comitibus existentibus Anno ab incarnatione Domini millesimo CCXIIII
