Charter Document - 04230038

Charter Document - 04230038


Charter Number: 04230038
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1213
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Andreas Dei gratia Hungarie Chrohatie Dalmatie Rame Servie Galicie Lodomerieque rex in perpetuum Quoniam ea que karitatis geruntur officio apud eum qui karitas est non celat ingrata temporum oblivio dignum est ut ea que a regibus gloriose memorie divine remunerationis intuitu collata ecclesiis esse cognoscuntur tanto clementius regia auctoritate illesa permaneant quanto orationes Deo iugiter servientium apud Regem regum omnium clementiorem aditum optinere pie confiduntur Dilecti igitur ac fidelis nostri Orez abbatis de monte Sancti Martini in Pannonia favorabili petitioni benigne condescendentes privilegium Beati Ladizlai regis gloriose memorie tanto clementiori affectu ne inimice vetustatis succumberet silentio vel aliqua calumpnia emergente deperiret regia auctoritate dignum duximus corroborare et renovare quanto superne vite ferventiori desiderio ab ipso beato rege collatum et confirmatum dicte ecclesie esse minime diffidimus et quanto evidentius orationibus ibidem Deo iugiter servientium in oportunitatibus nostris nos adiuvari feliciter cottidie sentimus Unde quia Beatus rex Ladislaus illam ecclesiam speciali prerogativa dilectionis in omnibus amplexus est tante prerogative quam ex longa antiquitate possidet derogare minime in aliquo volentes sed ut ius exigit eundem locum quem integro affectu specialiter diligimus ampliare satagentes sibi quicquid est in auctentico beati regis ad recidendum quamlibet calumpniam inposterum perpetuo confirmamus Tenor autem auctentici ipsius talis est [] Ut autem hec omnia que in auctentico beati regis continentur expressa illibata permaneant et inconvulsa predicte ecclesie sigilli nostri karaktere presentem paginam iussimus insigniri Datum per manus Thome prepositi et Ungarie cancellarii anno ab incarnatione Domini MCCIIIX venerabili Iohanne Strigoniensi archiepiscopo reverendo Bertoldo Colocensi archiepiscopo Bachiensi et Bugdriensi comite existentibus Calano Quinque ecclesiensem Katapano Agriensem Symone Waradiensem Desiderio Cenadiensem Willelmo Ultrasilvanam Gothardo Zagrabiensem Iacobo Vaciensem ecclesias feliciter gubernantibus Jula bano et comite de Castro Ferreo Nicolao palatino et comite Scenadiensi et alio Nycolao woiada existentibus Bancone Posoniensem Andrea Supproniensem Tiburtio Mussoniensem Poth Keuuensem comitatus tenentibus anno regni nostri nono

Markups

Names Markup:



In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Andreas Dei gratia Hungarie Chrohatie Dalmatie Rame Servie Galicie Lodomerieque rex in perpetuum Quoniam ea que karitatis geruntur officio apud eum qui karitas est non celat ingrata temporum oblivio dignum est ut ea que a regibus gloriose memorie divine remunerationis intuitu collata ecclesiis esse cognoscuntur tanto clementius regia auctoritate illesa permaneant quanto orationes Deo iugiter servientium apud Regem regum omnium clementiorem aditum optinere pie confiduntur Dilecti igitur ac fidelis nostri Orez abbatis de monte Sancti Martini in Pannonia favorabili petitioni benigne condescendentes privilegium Beati Ladizlai regis gloriose memorie tanto clementiori affectu ne inimice vetustatis succumberet silentio vel aliqua calumpnia emergente deperiret regia auctoritate dignum duximus corroborare et renovare quanto superne vite ferventiori desiderio ab ipso beato rege collatum et confirmatum dicte ecclesie esse minime diffidimus et quanto evidentius orationibus ibidem Deo iugiter servientium in oportunitatibus nostris nos adiuvari feliciter cottidie sentimus Unde quia Beatus rex Ladislaus illam ecclesiam speciali prerogativa dilectionis in omnibus amplexus est tante prerogative quam ex longa antiquitate possidet derogare minime in aliquo volentes sed ut ius exigit eundem locum quem integro affectu specialiter diligimus ampliare satagentes sibi quicquid est in auctentico beati regis ad recidendum quamlibet calumpniam inposterum perpetuo confirmamus Tenor autem auctentici ipsius talis est []embed Ut autem hec omnia que in auctentico beati regis continentur expressa illibata permaneant et inconvulsa predicte ecclesie sigilli nostri karaktere presentem paginam iussimus insigniri Datum per manus Thome prepositi et Ungarie cancellarii anno ab incarnatione Domini MCCIIIX venerabili Iohanne Strigoniensi archiepiscopo reverendo Bertoldo Colocensi archiepiscopo Bachiensi et Bugdriensi comite existentibus Calano Quinque ecclesiensem Katapano Agriensem Symone Waradiensem Desiderio Cenadiensem Willelmo Ultrasilvanam Gothardo Zagrabiensem Iacobo Vaciensem ecclesias feliciter gubernantibus Jula bano et comite de Castro Ferreo Nicolao palatino et comite Scenadiensi et alio Nycolao woiada existentibus Bancone Posoniensem Andrea Supproniensem Tiburtio Mussoniensem Poth Keuuensem comitatus tenentibus anno regni nostri nono