Charter Document - 04230032
Charter Number: | 04230032 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1211 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
B[ertholdus] Dei gratia Colocensis electus Dalmatie Croatieque dux omnibus in Christo viventibus salutem et eterne beatitudinis consortium Quoniam temporum fuga antiquitati solet superducere oblivionem oblivio vero iuris interdum excitat calumpniam necessario in his que fiunt scriptum apponimus et sigillum Rerum enim omnium memoriam scripture vivacitas et conser[vat ine]xtinctam et sigilli presentia calupniantes excludit ab agendo Notum igitur sit tam futuris quam presentibus quod abbas Sancti Martini nomine Vros super causa quam regia [auct]oritas nobis commiserat discutiendam Gatconem per pristaldum nostrum nomine Both canonicum Bachiensem ad nos fecit citari et in presentia nostra eundem reconvenit asserens quod terram ecclesie Sancti Martini de insula Sala nomine sibi violenter subtractam idem G[atc] inuste possideret Iam dictus vero G[atc] e contrario respondens prenominatam terram fuisse castri et se a regie munificentia eam optinuisse asseruit per iobagiones etiam Nitrienses ex precepto regis metis circumquaque positis presente homine ipsius regis in possessionem terre illius se fuisse introductum Nobis vero hinc inde auditis assessoribus visum est ut testimonia dictorum iobagionum de Nitria qui cum homine regis eum in possessionem terre nominate introduxerunt probaret rei veritatem Iobagiones vero iam dicti ad nos accedentes singula que idem G[atc] predicto abbati obiecerat esse vera affirmarunt una cum eodem Gatco iudicium subeuntes Nos autem diffidentes de illorum testimonio ut rei veritatem manifestius experiremur iussimus ut abbas predictus sub quali testimonio vel quali iure nominatam terram ecclesia Beati Martini possederat ostenderet qui metis quasi sigillatim positis et vicinorum circumsedentium testimonio illam fuisse terram ecclesie probavit Sed de utriusque testimonio condignam non habentes sententiam ipsorum causam ita discussimus ut utriusque partis qualitas sorte examinaretur et ut ille cui sors faveret per divinum iudicium videlicet per candens ferrum se fuisse iustum vel iniustum manifestaret de quibus sortem abbas Sancti Martini optinuit Unde super hoc negotio pristaldo nostro predicto B[oth] secum assumpto Bude per hominem suum candens ferrum fecit portari et cum tertia die manus eiusdem hominis resolveretur mundus est inventus et ita idem abbas de divino iudicio terram dictam recuperavit predictus quoque G[atc] cum eisdem iobagionibus Nitriensibus in iudicio remansit Prima vero huius terre meta incipit a septentrionali parte iuxta ripam aque nomine Holt Wag et tendit ad australem partem et isti prime mete est vicina meta terre civilum de villa Jenev ultra aquam prenominatam Secunda meta sita est iuxta arbores quarum generale nomen ulmus vocatur et hac parte eidem terre est cometane terra civilium de Nitra quam rex contulit Gatconi camerario Inde vero eadem terra per VI metas tendit in arundineto et per campos usque ad nemus quod vocatur Belez et inde tendit cum duabus metis iuxta totidem veteres metas sub dicto nemore de nemore vero tendit cum duabus metis usque ad metam veterem in qua stat magna arbor scilicet ulmus et sub eadem arbore est posita nova meta Inde vadit cum duabus metis ad metam veterem que est iuxta viam que ducit ad villam Turnic et iuxta nemus quod vocatur Jelec et quod circumcingitur metis IIII usque ad metam que est sub arboribus vulgariter silfa vocatis Inde vadit extra idem nemus per viam que ducit ad villam Vdworce duabus metis usque ad metam que est posita sub quercu Inde transiens tendit ad veterem metam que est in arundineto Inde protenditur ad metam que est in via divisa ad duas partes quarum altera pars tendit ad capellam Sancte Marie et altera ad villam Turmoc Inde per viam que ducit ad predictam villam Vdworc protenditur usque ad Beruczegu et vadit ad metam que est angularis a meridie et inde flectitur ad occidentem et cum duabus metis interpositis vadit ad ultimam metam que est iuxta ripam Holt Wag scilicet aque prenominate ultra quam habetur fossatura per quam trahitur aqua ad stagna et paludes ecclesie Sancti Martini Hoc autem factum est anno ab incarnatione Domini MCCXI venerabili Iohanne Strigoniensi archiepiscopo reverendo Bertoldo Colocensi electo Bolizlao Waciensi Calano Quinqueecclesiensi Cathapano Agriensi Simone Waradiensi Desiderio Chenadiensi episcopis ecclesias feliciter gubernantibus Poth palatino comite Marcello curiali comite Petro Bachiensi comite Jula Budrugiensi Bac Bihoriensi Nicholao Posoniensi Tiburtio Nitriensi existentibus Ut autem hoc a nobis nullis umquam temporibus valeat retractari sigilli nostri munimine fecimus roborari