Charter Document - 04230031

Charter Document - 04230031


Charter Number: 04230031
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1210
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Petrus prepositus et totum eiusdem loci capitulum omnibus ad quos littere iste pervenerint orationes in Domino Inestimabile beneficium est oblivionis nescire defectum et quedam vere similitudo celestium tempore decursa habere in memoria Verum quia labilis est hominum memoria et rerum turbe non sufficit ad futurorum cautelam humana providentia adinvenit ut ea que inter homines sive in iudicio sive extra iudicium legitime geruntur litteris commendentur quarum officio que processu temporis paulatim elabitur fugiens memoria revocetur Notum sit igitur tam presentibus quam futuris quod sinceritas pacis que inter monasteria Beati Martini de Pannonia et Sancti Egidii de Symigio causis emergentibus dudum fuerat vitiata ut detersis contentionibus in pristinum deinceps statum restitueretur inter ipsorum dispensatores abbatem videlicet Vriam et abbatem Gilbertum cum suorum conventuum legitimo consensu convenit ut Iohannes Strigoniensis archiepiscopus necnon comes Tiburtius inter ipsos amicabiliter componerent Constitutis igitur partibus in conpositorum presentia et hinc inde propositis variis dissensionum causis ceteris adinvicem sibi remissis sub quatuor articulis totam sue dissensionis materiam concluserunt Decernentibus igitur dictis compositoribus convenit inter partes ut abbas Sancti Egidii de decima vini quod annuatim in cellarium Symigiense ad usum fratrum infertur LXXX ydrias Symigiensis comitatus pro bono pacis deduceret salvo iure decimationis ecclesie Beati Martini in reliquo et in ceteris cellariis Symigiensis ecclesie Item cum abbas Sancti Martini ius decimationis capelle Beati Petri in oppido Symigiensi preter quartam ad suum monasterium pertinere proponeret inficiante penitus parte adversa immo iuris monasterii Symigiensis esse insolidum constanter asserente dicti compositores cum voluntate partium abbati Beati Martini sacramentum detulerunt ita tamen ut si illud sibi anceps videretur abbati Symigiensi liceret refferre Item cum esset contentio inter partes super decima ville cuiusdam nomine Szobodi iuris ecclesie Simigiensis asserente abbate Beati Martini decimam illius ad suum monasterium preter quartam pertinere decreverunt compositores ad consensum partium ut staretur sacramento trium iovbagionum monasterii Beati Martini quos abbas Symigiensis vellet admittere Quarto vero cum abbas Sancti Martini abbatem Symigiensem super preteritis quibusdam decimis usque ad summam decem marcarum inpeteret et abbas Symigiensis solutione quibusdam iovbagionibus ecclesie Beati Martini factam esse Hemerico scilicet et Nicolao in modum exceptionis obiceret eodem postulante et approbantibus compositoribus placuit adverse parti ut eorum sacramento si hoc ipsi inficiarentur esset contentus Verum quoniam omnis etas ab adolescentia in malum prona est et ad dissentiendum natura proclivis et plerumque quos amor virtutis a malo non revocat timor pene coherceat ad corroborantum supradicta partes ad invicem sibi stipulati sunt penam L [quinquaginta] marcarum in transgressorem committendam Tandem vero die statuto abbas Sancti Martini constitutus in presentia nostra de sua iustitia plurimum confisus non tantum delatum sibi sacramentum non retulit verum illud personaliter prestitit cum se sexto Ad nominationem vero et electionem abbatis Symigiensis tres ioubagines monasterii Beati Martini decimationem dicte ville Szobodi iuris ecclesie Beati Martini esse prestito sacramento firmaverunt Predicti vero ioubagiones Hemericus et Nicolaus super premissis diligentius interrogati omnino inficiati sunt et se nichil eo nomine recepisse in nostra presentia iuramento prestito docuerunt Ut ergo hec in posterum illibata permaneant ad petitionem utriusque partis nec non pristaldi nomine Gervasii ad hoc specialiter destinati presentem paginam confecimus et sigilli nostri munimine roboravimus Anno ab incarnatione Domini MCCX regnante feliciter glorioso Hungarorum rege Andrea domino Iohanne Strigoniensi cathedre feliciter presidente Bogeslao Waciensi Pethse Geuriensi Kalano Quinque ecclesiensi episcopis Poth comite palatino Marcello Bachiensi Jula Budricensi comitibus magistro Iacobo lectore Strigoniensi Vbaldo Posoniensi Benedicto Sancti Thome prepositis Dominico cantore Michaele custode Appollinari Nitriensi Pethone Borsiensi archidiaconis Sothomoz decano Alberto Chise Wos Iuliano Sedech Cyriaco Marcello Isaac Forti Anania Alexandro Nicholao Filippo Salomone Amando canonicis et alii quam pluribus