Charter Document - 04230030
Charter Number: | 04230030 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Will |
Date: | 1210 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Notum sit istud tam futuris quam presentibus quod venit ad nos canonicos Geurienses Opus frater Katl dixitque nobis taliter quod omnes libertos suos quos in villa Ilbeui haberet in tali servitio ecclesie Beati Martini in Monte Pannonie servire disposuisset in quali servitio apud eum erant verumptamen sciendum est quod taliter adhuc eos ecclesie disposuit ut quo adhusque ipse viveret ei obedientes in omnibus sicut prius servirent si vero ei Deus filium daret omnis substantia ipsius filio in perpetuum remaneret Nomina vero eorum hec sunt Dubur Michal Foreos cum posteris suis Inoc cum posteris suis Stephan cum posteris suis Juan cum posteris suis Iacobus cum posteris suis Milud cum fratre suo Scigin Peter Paul Adou cum posteris suis Gardinalis cum filio Munc cum filio Ceme Hilcus Cimohus Nimige Bella et eorum terra eisdem pertinet in qua manent Alligavit etiam unum servum nomine Buzou qui est in eadem villa ecclesie Beati Martini tali servitio cui concessit terram et araturam ad quatuor boves ut singulis annis semper apud Sanctum Martinum in festo Sancti Michaelis exequias eius faceret in bove trienni in centum [pan]ibus et in una tunella cervisie Preterea in secundo predio eius quod vocatur Sceuleus partem suam in terra in silva et servum nomine Iruslou cum duobus filiis et una vinea dis[posuit] eidem ecclesie et unam vineam in villa Eschu Iterum in predio quod vocatur Katl quod est prope ad insulam regis totam terram disposuit eidem ecclesie ad eius partem pertinentem Item dedit nepti sue libertinos quorum nomina hec sunt Fioch Cugul cum filio Lampert [cum] fratre et unum servum nomine Bulsuu Urbanum cum filio Jeroslaum cum duobus filiis dedit ecclesie Sancti Martini tertium vero filium eiusdem dedit prefate nepti et unam ancillam Disposuit etiam de libertinis uxori sue et filie quorum nomina hec sunt Rupa Feud Files Iacob Cosma cum filio Thomas et duos nepotes Chuca Paul Gilianus Lampert Golombus Peter De servis suis autem eis disposuit istos quorum nomina hec sunt Soma Bulsuu Keseud cum filio de ancillis Scina Chaga Sombotka Cos de vinitoribus istos Buda Duca cum una vinea in Sceuleus et in villa que vocatur Sucorou In terra que eum contingebat disposuit uxori sue et filie taliter ut si uxor eius vel filia aliquando terram hanc vendere vellent et cognati sui ad se redimere nollent tunc nonnisi ecclesie Beati Martini vendere possent Similiter dixit de libertinis illis quos eis assignavit Actum est igitur istud in presentibus et scientibus Geurisiensibus canonicis Petro custode Feliciano decano Beda cantore Benedicto archidiacono Iacobo archidiacono anno Domini millesimo CCX