Charter Document - 04230029
Charter Number: | 04230029 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1210 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
K[ilianus] Dei gratia prepositus et totum capitulum Geuriensis ecclesie omnibus litteras presentes inspecturis salutem in Domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum Vrias abbas Beati Martini inspexisset populos suos videlicet in villa Sancte Crucis et in villis Vasian [Vosaian] et Lazi a custodibus silve Bucan frequenter aggravari et super eosdem populos iniustam pensionem exigere comiti de Bucan atque eundem comitem in ipsis descendere sicut in ceteris villis que sunt in Bucan non valens tam iniustum aggravamen [diutius] sustinere accepto pristaldo nomine Blasio a domino rege prefatos custodes silve in presentiam domini regis citavit Suntque illi custodes silve de villa Qugere quorum nomina sunt hec Gregorius Potus Juca Cum igitur isti prenominati custodes silve cognoscerent veraciter non posse probare populos predictarum trium villarum Beati Martini in aliquo teneri comiti de Bucan abbatem rogaverunt petentes ne contra eos causam ageret litemque deponeret Unde dictus abbas eorum rogatu conductus cum pristaldo regis gratia testificationis eos ad nos misit in nostraque presentia ore proprio sunt testificati quod populi sepe dictarum trium villarum numquam deberent aliquam solvere pensionem comiti de Bucan nec comes in ipsis deberet descendere Huius igitur rei nos sumus testes Kilianus prepositus cantor Vede Helias decanus custos Petrus et ceteri canonici quam plures Et ut hec rata et inconvulsa permaneant in eternum sigilli nostri inpositione corroboravimus Anno Verbi Dei millesimo CCX