Charter Document - 04230025
Charter Number: | 04230025 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis per Ungariam constitutis salutem et apostolicam benedictionem Ad vestram non dubitamus audientiam pervenisse quanta sancte memorie rex Stephanus monasterium Sancti Martini de Pannonia donaverit libertate et que illi temporibus felicis recordationis Paschalis pape et nostro privilegia apostolica sedes indulserit agnovistis Quia igitur quanto libentius vultis apostolicum auxilium optinere et in vestris celerius postulationibus exaudiri tanto propensius loca que sacrosancte Romane ecclesie specialiter iuris existunt in suo vos convenit iure tueri et eorum libertates custodire [atte]ntius illibatas universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus prescripto monasterio vel pertinentiis eius non inferatis molestiam nec ab aliis permittatis inferri sed libertatem quam rex prefatus concessit et sedes apostolica confirmavit inviolabiliter observetis et observari ab aliis faciatis ita quod querela super hoc ad audientiam nostram perferri non debeat nec vos de contemptu aut negligentia indignationem oporteat sedis apostolice formidare Datum Tusculani Nonis Ianuarii