Charter Document - 04230023
Charter Number: | 04230023 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1181 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam preter ceteros humane nature defectus in hanc vallem lacrimarum deiecti oblivionis passionem incurrimus mirabilis inholevit consuetudo ut ea que racionabiliter ordinantur litterarum apicibus commendarentur et sic vivaci memoria detinerentur Notum sit igitur presenti generacioni et ei que ventura est quod anno ab incarnacione Domini MCLXXXI regnante gloriosissimo rege Bela pie recordacionis Geyse regis filio Nicolao Strigoniensi archiepiscopo existente Iohanne Besprimiensi episcopo Farcasio palatino comite Dionisio Baciensi comite ego Fulcumarus comes religiosorum patrum vestigia secutus qui pro remedio animarum suarum de suis bonis ecclesias Dei ditaverunt dedi ecclesie Sancti Mauricii de Bel predium quod dicitur Palan cum duabus aratris et quatuor mansionibus cum filiis et filiabus qorum nomina hec sunt Berges cum filio nomine Sudan et filia Pita Som cum tribus filiis Somos Bol Quisid preterea Cin cum duobus filiis Rouza Bugus et cum fratre Rue Dedi eciam unum servum nomine Seged et duo pulsatores Iheremiam et Vvdam cum matre et sorore quarum nomina hec sunt Hugus et Catrina dedi preterea quasdam ancillas ad textrinum opus que fratribus pannos pararent et hec sunt nomina illarum Lence cum duabus filiabus Bibubra et Duba Hugud cum sorore Degve et Cuce dedi etiam in eodem predio tredecim equos indomitas XXX porcos C oves Cuius predii talis sit situs De silva Keurus incipiens transit ad sepulhrum inde ascendit et descendit ad molam Surt Deinde ad silvulam leprosorum Et inde transiens per Egrug extenditur usque ad puteum et descendit ad foveam vulpis sicque revertitur ad predictum locum Keurus Item aliud predium Meretha cum duobus aratris et cum duabus mansionibus quomm nomina hec sunt Nicolaus et alter Vendeg Cuius predii terra ab arbore piri sumens inicium transit ad magnam viam et inde ad Nanay de Nanay veniens ad lapidem et inde ad predictum locum Item dedi in Heney VI vineas cum V vinitoribus quorum nomina hec sunt Atta cum filio Csega Furuod Vzd Lusad Dedi etiam II tapetia et unam cortinam de bysso et alteram de lino et I am scutellam argenteam et cifum cum copertorie ponderantes IIII or marcas Istis donis donavi ecclesiam Sancti Mauricii