Charter Document - 04230019

Charter Document - 04230019


Charter Number: 04230019
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1172
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Sancte et Individue Trinitatis Anno ab incarnatione Domini MCLXXII regnante glorioso rege Stephano Geyse filio eiusque primatibus in presentia eiusdem regis existentibus videlicet Luca Strigoniensi archiepiscopo Machario episcopo Ampudino palatino comite Laurentio curiali comite Fulcone comite Luca comite Dionisio comite Conradus predicti regis ioubagio regionis Ungarie Christicolis tam presentibus quam futuris pronis ad virtutem nuntiat salutem Itaque volo vestram non ignorare Christianitatis multitudinem quod ego Conradus viam universe carnis ingressurus divina inspiratione ammonitus et Beati Martini patrocinio adiutus disposui ut de cunctarum rerum mearum facultatibus mihi Christum facerem heredem Dedi igitur ecclesie Beati Martini predium Hecce prediumque Sysou cum omni facultate que in illis sunt prediis sed post obitum meum et uxoris mee tres quoque vineas in Esu similiter denique predium in Esu sine vineis quatuor meis relinquo nepotibus Perscripta est autem hec cartula per Bycenium notarium et per Vidonem magistrum capelle sigillo regio insignitum