Charter Document - 04230018
Charter Number: | 04230018 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1157 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine Domini Dei summi Victoriosissimo Geysse rege regna Pannoniorum strennue et gloriose gubernante quando Strigoniensis archiepiscopus venerabilis Martirius fuit Mico Colocensis archiepiscopus Lucas Agriensis electus Belus banus et comes palatinus erat Appa comes Heyndricus curialis comes regis et alii primates regni ego Walferus Dei et predicti regis gratia comes recolens et cordetenus amplectens quia per donaria divine maiestati fideliter oblata et per temporalia seu caduca homines assequi promerentur eterna ex gratia et beneficio supradicti regis et favore prenominatorum et omnium principum Ungarie necnon ex voluntate et auxilio Gervasii Geuriensis episcopi parrochiani in honore Domini Dei summi et omnium sanctorum specialiter tamen sub titulo Beate et gloriose semperque Virginis Marie ob incrementum vel decorem totius Christianitatis et salutem animarum tam proprie quam omnium parentum meorum presentium et succedentium in loco inhabitato et solitario qui dicitur Quizun monasterium edificavi Quod suis pertinentiis adhornatum ex gratia et precepto regis et omnium ut predixi totius regni primatum assensu approbante maxime autem ex voluntate et adiutoria benedictione prefati episcopi parrochiani monasterio Sancti Martini in Sacro Monte Pannonie ob reverentiam et sanctitatem ipsius loci et propter Beati Martini patrocinium cuius nativitate in eodem loco habita Pannonia gloriatur quemadmodum in aliis terris regularis discipline gratia ad maiora monasteria plerumque constitute sunt obedientie in obedientiam tradidi ita ut archiabbatis Sancti Martini et totius eiusdem loci conventus cum filiis ecclesie unanimi electione abbas in eodem obedientie loco preponatur Pertinentie autem ad eandem ecclesiam que ad usum et cottidianam sustentationem fratrum ibidem degentium ex propriis possessionibus disposui tales et tante sunt Termini terrarum adiacentium cum silvis et pascuis tanti spatii in circuitu habentur versus Ferreum Castrum terminus est fluvius Ezturmen versus Theotonicos fluvius Medus usque ad fontem ubi oritur versus Dobrounuc fluvius Zec versus Witin torrens Zurnu et Berz usque ad fontes ubi oriuntur et sic circa usque dum venitur iterum ad Ezturmen citra Ezturmen ex hac parte usque ad viam regis Constituit etiam episcopus parrochianus quod si qui habitatores ad terram ita desertam convenissent decimas omnes eidem ecclesie donarent Predia vero ista sunt sub radice montis quo monasterium situm est predium unum cum duobus aratris et quatuor mancipiis predium quoque quod Chegge dicitur cum quatuor aratris et octo mansiunculis hominum tertium predium quod Podgrad vocatur cum totidem aratris et mansionibus quartum predium quod vocatur Giormoth cum duobus aratris et quatuor mansionibus quibus addidit quadraginta sex homines parvulos scilicet cum maioribus et preter hos unum hominem qui remansit in iudicio pro homicidio Beze nomine quos homines in servitia ecclesie disposuit quinque etiam servos cum totidem ancillis vineas decem cum suis cultoribus equos indomitos et boves cum ovibus vel capris et porcis sufficienter Hanc igitur cartam Barnabas notarius ex precepto regis scripsit et idem iussu regis regali et totius regni sigillo principali roboravit Anno dominice incarnationis millesimo centesimo quinquagesimo septimo Cuius statuti quicunque hominum evacuator esse voluerit totius ecclesie Ungarice sententia communi et auctoritate regali convictus nisi resipuerit ante iudicem vivorum et mortuorum cum Beata Virgine Dei genitrice Maria et Sancto Martino rationem redditurus ipse contendat