Charter Document - 04230016
Charter Number: | 04230016 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Will |
Date: | 1152 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit tam presentibus quam future posteritatis omnibus Anno dominice incarnationis MCLII regnante Geysa una cum filio suo Stephano duce ego Margareta viciorum macula mulier sordida memor decessionis mee ex hoc seculo graviter visa sunt peccata si forte preoccupata morte facultatem meam inordinata relinquerem quod me contingeret vivens adhuc salutarique fruens vegetatione eas Deo adiuvante et coram omnium nobilium consentientibus scilicet Martirio archiepiscopo Belos bano Apa comite Heidrico curiali comite sic ordinavi ut subsequens sermo indicat Videlicet Martino filiastro meo do tres homines Cuka Vosonei Kaska et uxori eius unam puellam nomine Aianduc Item educavi quandam orbatam parente tanquam filiam huic do duas cortinas unum monile duo mutatoria in aurum duos anulos unum cum viridi lapide alterum cum lorido et tres homines scilicet Arua Legunei Fehera et vittam de serico quinque mensalia cum manutergiis telam ducentarum ulnarum Ecclesie vero Beati Martini ubi sepeliar do duas familias ad aratra cum octo bubus et decem vaccis et centum ovibus quorum nomina sunt Phudi et Seka et duo pulsatores scilicet Vosos Foth et unam cortinam iterum do liberum nomine Petrum cum tribus capitibus cui do unum bovem et decem oves cuius servitium non aliud sit nisi in singulis annis scilicet in festivitate Sancti Michaelis persolvat ecclesie duodecim ulnarum tapetum et abbati eiusdem cenobii do auream cathenam septem marcis ponderatam pro mille missis celebrandis quod faciat cum timore Dei prout ipse faciendam noverit fratribus vero grisias pelles item do tres familias ad serviendum pro me singulis annis quorum nomina sunt Fergudi cum filiis suis et Iacob et Tengurdi cum uno bove et tribus ovibus et tribus anseribus et sex gallinis et viginti idriis cervisie et ducentis panibus et unicuique illorum do duos boves et quinque oves quorum vero servitium duo filii Turus prevideant quod si noluerint previdere eidem servitio oppressi sint Si quis vero eorum libertatem contra fecerit iniuriam aut abbas aut Martinus filiaster meus anathema sit a Sancto Martino et insuper iram regis incurrat Item ecclesie Sancti Petri duos pulsatores scilicet Ozidi Dalmaci Albensibus autem duas armillas armillas aureas item Damacham et Houodi et Hudi liberas esse constituo ut nulli quicquam servitii debeant exceptis quadraginta diebus una quaque mulier decem ulnis de tela et decem missas pro me celebrare faciant Scriptor vero huius cartule Barnabas sigillator Nicolaus