Charter Document - 04230015

Charter Document - 04230015


Charter Number: 04230015
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Divina dispensante clementia Geyse rege regnante anno quo Martyrius in archiepiscopum est electus Belo bano existente colloquii causa regis ac tocius regni cum duce Austrie habita est Ad quod cum ut moris est rex cum suis proficisci voluisset mandavit abbati Sancti Martini Rapheli qui eodem quoque anno in abbatem fuerat electus atque benedictus ut absque ulla dilatione quadraginta ei marcas argenti examinatissimi mittere non differret Qui cum nichil argenti se habere dixisset Heynricus comes curialis dispensatorem abbatis nomine Ogguz accesiri fecit et illum comminando ut iussui regis satisfaceret misit Qui recedens ivit Posonium et illic uno predio ecclesie vendito pretium videlicet viginti marcas regi obtulit Post paulum vero abbas quia rex predictas marcas ab ecclesia mutuo acceperat diligenter requisivit et vice illius dati terram cuiusdam udornici cum duabus solummodo mansionibus que ovili ecclesie vicina habebatur impetravit et ex precepto regis comes Heynricus huius rei prestaldum nomine Caba constituit atque dedit Post aliquos autem dies udornici facto in unum conventum de predicta terra in festo Sancti Regis clamorem facientes eam ab ecclesia distrahere laborabant Set abbas regem adiit et rogavit ut vel purum pretium ecclesie redderet vel quod dederat fortius stabiliret Quod et factum est Nam rex udornicos reppulit et memoratam terram per manus Odonis filii Bethleem episcopi ecclesie perpetuo possidendam tradidit et cautione cyrographi huius a Barnaba notario conscripti et regio signo signati firmiter sanci ivit Unde si quilibet modernorum seu futurorum aliquid demoliri voluerit mille maledictionibus et duplici contritione eternaliter feriatur Amen