Charter Document - 04230014
Charter Number: | 04230014 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Rex noster gloriosissimus Geiza pro remedio et redemptione anime sue sicut multa alia ita et hunc hominem cui nomen est Sculwata cum filiis suis ad officium piscationis Beato Martino ex suis udwornicis tradidit rogante et querente beate memorie Dauid abbate Quod actum est anno ab incarnatione Domini MCL in presentia eorum quorum nomina sunt hec Martirius Agriensis [episcopus] Izbeg Geuriensis episcopus Geruasius capellanus regis Belus banus Heindricus comes curialis Appa comes et eo tempore apud regem gratiosissimus et alii quamplures quos enumerare longum est pristaldus eiusdem rei Gregorius Rufus de villa Ahchyn notarius Barnabas qui et hanc cartam scripsit et sigillo predicti regis impressit perpetuo mansuram Quam qui infringere voluerit eiusdem regis decreto quinquaginta libras auri persolvet cuius dimidia pars regio fisco inferetur dimidia vero ad cameram Beati Martini pertinebit