Charter Document - 04230013

Charter Document - 04230013


Charter Number: 04230013
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1146
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus sancte fidei cultoribus me Fulconem hospitem primo adventus mei tempore Almo duci studio servitutis clericalis adhesisse post eius autem discessum archiepiscopo Seraphino dein vero Vespergensis ecclesie pontificibus Matheo scilicet et Nane Martyrio Petro et Paulo Deo teste usque ad senectam memoriter iocundeque servivisse In hac itaque ea que temporibus supradictorum patrum humano studio congregavi viam carnis universe spiritualiter considerans eis celestia adipisci festinans salva gratia misericordissimi regis G[eize] oblatus monasterio Beati Martini Pannoniensi taliter disposui Primo predium quod est in That curiam cum tribus hominibus et omni supellectili domus et uno libero VI pensarum debitore tres vineas pratum cum terra arabili Pannoniensis ecclesie Beato M[artino] comendavi Monasterio vero Ugrini comitis quod monti Wirthis adiacet pratum et terram arabilem IIII marcis emptam constitui perpetuo possidendam Predium autem quod est in Wamma partim emptum partim vero regum gratia Stephani scilicet et B[ele] mihi concessum unice filie mee hac conditione concedo ut si miseratione Dei filium habuerit hereditario iure possideat quod si heredem non habuerit predicte ecclesie Beati M[artini] subiaceat Fructuum vero arborum ecclesia Beati M[artini] habeat medietatem filia autem mea dum vixerit alterius partis habeat potestatem Actum est hoc in curia episcopali Sancti Andree secus Danubium anno dominice incarnationis MCXLVI anno vero regis Geize VI presidente sancte Strigoniensi ecclesie Machario archiepiscopo existente Belos comite palatino curiali comite Cadario Et ut firmius roboretur regium sigillum adhibetur sub testimonio procerum quorum nomina hic notantur Petrus comes magister Ladiszlai ducis Paulus comes filius Nicolai Givra comes Bacha blastus regis capellanus regis Cherubin Ynam Melchisedech Benedictus Aaron Geruasius notarius regis Barnabas huius cartule scriptor et sigillator Si quis autem temerarie vel aliqua presumptione huic regali edicto voluerit contradicere divino totius ecclesie subiaceat anathemate et auri libras quinquaginta persolvat magestati regie