Charter Document - 04230011
Charter Number: | 04230011 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Restoration |
Date: | 1142 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Ego Geica rex Ungarie notum facio omnibus tam posteris quam presentibus quia ego instituta Sancti regis Stephani a rege Colomanno et filio suo rege Stephano subtracta restitui iudicans melius esse factis illius obtemperare quam aliquid ecclesie Dei subtrahere Ille tertiam partem de usonibus qui caperentur Gourin Sancto Martino concesserat isti quasi hoc nefas esset subtraxerant ego autem tertiam partem illam nolo ulterius subtrahi sed plenarie deinceps constituo dari Huius secunde institutionis testis est Macharius archiepiscopus Zacheus episcopus Belus dux Culcey comes Gereon comes Paulus Warnoldus comes Cadar comes et alii comites