Charter Document - 04230009
Charter Number: | 04230009 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1137 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cum celi celorum constent Domino terram autem possideant filii hominum ego Bela rex Hungarie Crowatie et Dalmatie secundum divinam dispositionem audiens a regni mei primatibus tam episcopis quam comitibus avos meos non solum sed proavos et atavos reges et duces multa contulisse sancte ecclesie Beati Martini pro defensione regni in pace et in bello consilio salutis ammonitus disposui quedam ad utilitatem et honorem ipsius ecclesie regaliter apponere volens ut alii Sanctum Martinum ante summum iudicem anime mee defensorem habere Cum igitur hec animo meo sepe revolverem oportunum tempus accidit quo bonam intentionem perducerem ad actionem Quondam etenim eadem ecclesia divino iudicio combusta nostro vero tempore studioso labore et impensis David a nobis constituti eiusdem loci abbatis reparata meliorata et amplificata cum me iubente me presente reconsecraretur ab archiepiscopo Feliciano aliisque episcopis ammonitus ut lex sancta iubet sponsam Dei dotare rogatu supradicti abbatis terram que est inter Roz et Tarian cum pratis et agricultura et silva nulli hereditariam sed a civibus de civitate Mussun pro tempore possessam regali censura donavi in dotem sancte ecclesie Si ergo regalia dona debent esse rata et irrefragabilia cum divina interminatione prohibeo volentes eam quolibet emolumento sibi vendicare filiosque meos post me Deo volente regnaturos eorumque posteros paternaliter ammoneo ne ullomodo consentiant vel iudicent irritum fieri quod ego stabilivi totius regni voluntate et consilio Quod si quis precio vel precibus vel quacunque doli controversia circumventus post me regnantes instigaverit ut hec mea dispositio non sit firma et stabilis omnium episcoporum et qui affuerunt et qui succedent eis maledictioni subiaceant et Beatum Martinum ultorem sue iniurie hic et in eternum sentiant Preterea nostre impressionem regalis imaginis per Iohannem notarium apposuimus assignatis testibus veritatis nostris principibus quorum hec sunt nomina Felicianus archiepiscopus Petrus Bezpremensis episcopus Paulus Geurensis episcopus Macelinus episcopus Fanzal palatinus comes Georgius comes Wernolt comes Huddis comes aliique quamplures ministri nostri Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCXXXVII epacta XXVI concurrentibus IIII celebrato pascha III Idus Aprilis