Charter Document - 04230007

Charter Document - 04230007


Charter Number: 04230007
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Dispute, Confirmation
Date: 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Bela Dei gratia Ungarie [Dalm]atie Chroatieque rex in perpetuum Notum fieri volumus universis tam presentibus quam futuris quod cum quandoque grandis altercatio fuisset inter iobagionis castri de Sup[run et] monasterium Sancti Mauricii de Bel pro terra illa que vocatur Zalamad et in presencia nostra ex utraque parte lis fuisset proposita capellanum nostrum nomine Gregorium ad ean[dem terram] destinavimus considerandam Qua considerata rei veritatem ab eodem novimus Igitur precepimus eidem regia auctoritate ut sicut veritas exigebat terram eandem monaster[io Sancti Ma]uricii de Bel assignaret quod ita factum est Circumdatur autem terra illa palude que vocatur Urtou habens fenum et piscationes et pascua atque cetera necessa[ria ad hu]manum usum pertinencia sufficienter terram autem arature habet ad unum aratrum et dimidium In Noztup predio assignavit terram ad quatuor aratra aratorum autem nomina su[nt hec] Achna Gouc Reguta Ruoz Sarc Surnuc Feled Nuasa Et habet predium illud arbores fructiferas silvam fenum [] necessaria ad humanum usum per[tinencia] satis In predio Thes assignavit terram ad unum aratrum aratorum autem nomina sunt hec Vulcan Scemd Baca habet autem predium illud omnia necessaria ad hum[anum u]sum pertinencia mixtim cum villanis In predio Goun assignavit terram ad unum aratrum aratorum autem nomina sunt hec Tapa Rupa habet autem illud predium om[nia ne]cessaria ad humanum usum pertinencia mixtim cum villanis In predio Zelch assignavit terram ad duo aratra Aratorum autem nomina sunt hec Tius Chomoz Iobagionum nomina sunt hec Prezne Homa Mortun Habet autem illud predium necessaria ad humanum usum pertinencia mixtim cum villanis In predio Vindurna assignavit terram ad tria aratra aratorum autem nomina sunt hec Bozteh Zuete Gurgute Numale Suete Boroneg Assignavit eciam quattuor vineas cum totidem vinitoribus quorum nomina ista sunt Zelemen Nemusd Tumpa Chekez Habet autem illud predium arbores fructiferas optimas per se et fenum cetera autem necessaria ad humanum usum pertinencia mixtim habet cum villanis In predio Kuiar quod vulgo Hongun dicitur iuxta lacum Balatyn assigavit sex mansionum iobagiones quorum nomina sunt hec Egud Sulc Pua Ysaac Iacob Hene Isti debent equitare cum abbate vel fratribus cum armis et ministrare sicut alii iobagio[nes min]istrant Assignavit eciam ibidem octo homines condicionales quorum nomina sunt hec Michal Cunes Scemus Bula Buloc Sele Fele Iuan Isti debent singuli ministrare annuatim cenobio Sancti Mauricii de Bel cum uno bove trienni et tunella vini idrias quinquaginta habente centum albis panibus quinque anseribus decem gallinis et decem candelis cum totidem denariis Hoc obsequium tenentur facere singuli eorum annuatim pro animabus Oboneg comitis et fratris eius Kuiar qui fuit curialis comes Sancti Stephani regis Isti habent silvas per se separatas que vocantur Sumlu et Basfaia quam emit Oboneg comes de Bas Terram autem [] necessaria ad [hum]anum usum pertinencia et ad sua servicia complenda habent sufficientem sed mixtim cum villanis In Vertus assignavit duas vineas cum vinitoribus quorum [nomina] sunt hec Bene Beneduc Terram autem [] necessaria ad humanum usum perfinencia habent mixtim cum villanis In Chepel assignavit tres vinitor[es cum totidem] vineis quorum nomina sunt hec Uca Qucd Mogd Terram autem [] necessaria ad humanum usum pertinencia habet mixtim cum villanis Et [ut etiam] cautela in hoc facto adhibeatur nec veris falsa permisceantur vel res iuste peracta temporum longa successione ab humana subtrahatur me[moria ideo per eu]ndem predictum Gregorium capellanum nostrum precepimus hoc factum testimonio litterarum commendari et presentem chartam sigilli nostri impressione mu[niri Anno do]minice incarnationis millesimo centesimo tricesimo quinto indictionibus XIII epactis IV concurrente I regni nostri anno quinto Existentibus [regni pri]matibus Feliciano Strigoniensi Symone Colochense archiepiscopis Nana Quinque ecclesiensi Beztrio Agriensi Petro Geuriensi item Petro Vesprimiensi [episcopis] [S]aul palatino et comite Bachasiensi Bucan comite curiali et Bichoriensi Lamberto comite Budrugiensi Heidricco Supr[uniensi] Pausa Musvniensi et magistro taburni corum Leuca comite Posoniensi et magistro dapi ferorum Datum per manus magistri Gotselmi