Charter Document - 04230006

Charter Document - 04230006


Charter Number: 04230006
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1131 - 1141
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam posteris fidelibus quoniam Andre[as qu]ondam venerabilis Nane Bezpremensis ecclesie episcopi prepositus postmodum plus appetens mala mundi perpeti quam laudes ab huius mundi laborioso certamine ad eremi se transtulit solitudinem ut mortuus seculo solus soli viveret Deo In tali vero divine contemplationis studio dum diu vitam duceret et vite sue terminum lamiamque appropinquante metueret a piissimo rege Bela et eius uxore regina Elena disponendarum rerum suarum facultatem petiit Accepta igitur regie dignitatis licentia dedit ecclesie Sancti Martini in Vrodi in tribus villis videlicet in Besen in Karadi in Rad XXXV[III] homines libertos quos vulgo vhvg vocant cum terra et omnibus eorum utensilibus Dedit etia[m in pre]dicta villa Rad tres vineas et VI homines vinnitores