Charter Document - 04230005

Charter Document - 04230005


Charter Number: 04230005
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1124 - 1131
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rege gloriosissimo Stephano secundo Vngariam gubernante Ambrosio quoque episcopo Geuriensi existente ego Acha Uespremensis ioubagio non ignobilis huius vite brevitatis non inmemor que per horarum momenta ad non esse festinat pro redemptione anime mee et remedio quia scriptum est redemptio anime viri proprie divitie cenobio Beati Martini eiusdem abbate presente Deda aliquid dare constitui Tradidi ergo quatuor hominum capita simul cum vinea et molendino scilicet Burd ad eandem vineam excolendam et Scipched ad molendinum cum sua uxore Scinissa et Mulund ad opus mansionarii et cortinam optimam Quod actum est his testibus Anania Geuriensi canonico qui et huius privilegii scriptor est Chiwaque presbytero basilice Sancti Benedicti et clerico eius Phinta et Lithouch regio iudice nec non et aliis quampluribus quos nominare necessarium non duxi