Charter Document - 04230003
Charter Number: | 04230003 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1102 |
Date type: | Internal, A.D., Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Paschalis episcopus servus servorum Dei dilecto fratri Petro abbati monasterii Sancti Martini in monte supra Pannoniam siti eiusque legitimis successoribus in perpetuum Quoniam bonorum operum status si karitatis fundamento caruerit ruinam facit et quod videbatur esse aliquid cum ad summum bonum oculos mentis intendimus pro nichilo reputatur necesse est ut ad illam inseparabilem dilectionem nostrum transferamus intuitum que preter unum ignorat alterum Intueamur itaque creatoris dilectionem erga creaturam habitam et eam pre oculis semper habentes super commisso nobis grege apostolica auctoritate moniti invigilemus ut exterius et interius de eorum salute solliciti et a tumultibus secularibus quieti et in spiritualibus valeant semper augeri Nos autem qui licet indigni loco Petri residere videmur magis invigilare oportet ut exemplum bone operationis aliis prebeamus et veri magistri possimus esse discipuli Postulavit itaque dilectio tua dilectissime frater Petre ut monasterium Sancti Martini situm in monte supra Pannoniam quod tanto patrone congaudet sub tuitione Romane ecclesie susciperemus Et quia huiusmodi vota minime excludenda videntur secundum preceptum beate memorie Stefani pii regis per presens privilegium confirmamus atque statuimus ut nulli regum nulli comitum nulli episcoporum nulli cuiquam alii de rebus que iam dicto monasterio collate sunt et concesse vel in posterum canonice conferende liceat minuere vel auferre seu ablatas retinere Inter que nominatim eidem monasterio confirmamus in episcopatu Uespremensi ecclesiam Sancti Martini in villa Caurisi constitutam ecclesiam Domini Salvatoris in villa Tardi ecclesiam Sancte Marie in villa Toppe cum universis earum pertinentiis in episcopatu Iauriensi ecclesiam Sancti Martini in Sabaria et ecclesiam Sancti Wilibaldi ecclesiam Sancte Marie Capelle ecclesiam Sancte Marie in Fizic ecclesiam Sancti Adelberti in villa Uuasciana cum omnibus earum appendiciis in archiepiscopatu Strigoniensi ecclesiam Sancte Marie in Uuaga Preterea statuimus ut nulli liceat cenobium illud temere perturbare vel inquietare seu vexationibus servos Dei fatigare nec eius possessiones auferre sed omnia in integrum conserventur eorum usibus pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt omnimodis profutura Decernimus etiam ut fratribus eiusdem cenobii liceat clericos cuiuscumque ordinis secundum traditionem sanctorum patrum recipere ad monachicum habitum suscipiendum absque quorumlibet episcoporum interdictione monachos etiam et sanctimoniales eidem monasterio subiectas sine cuiuscumque prohibitione eis liceat iudicare Obeunte vero te nunc loci ipsius abbate vel quocumque successorum tuorum nullus ibi eligatur violentia vel aliqua subreptionis astutia sed quem fratres communi consensu elegerint vel pars fratrum sanioris consilii Statuimus ut abbas et monachi eiusdem monasterii qui sunt ad sacros ordines promovendi consecrationes quoque ecclesiarum seu altarium chrisma et oleum sanctum ab episcopis in quorum diocesi sunt petant si gratiam apostolice sedis habuerint et gratis ac sine pravitate aliqua dare voluerint sin alias ad quem maluerint catholicum vadant Baptisma quoque per ecclesias illas fieri concedimus in quibus ex more soliti sunt facere Decernimus etiam ut nulli episcoporum liceat in iam dicto monasterio ordinationes facere seu puplicas missas celebrare nisi ab abbate invitatus fuerit vel in ecclesiis eidem monasterio subiectis sacerdotem excommunicare vel ad synodum vocare aut abbates vel monachos Decime vero quas pie recordationis Stefanus rex ab ecclesia Sancti Michahelis emit et alie concessiones quas pro tuitione patrie pro statu regni pro augmento fidei Beato Martino concessit firme et illibate permaneant Si quis autem sciens contra huius nostri decreti paginam agere temptaverit secundo vel tertio ammonitus nisi resipuerit a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi alienus fiat Is autem qui observator extiterit et hic benedictionem percipiat et in futuro per intercessionem Beati Martini ad gaudia eterna pervenire mereatur Verbo Domini celi firmati sunt Bene valete Ego Paschalis catholice ecclesie episcopus subscripsi Ego Petrus Portuensis episcopus ss Ego Richardus Albanensis episcopus ss Ego Augustinus cardinalis in titulo sanctorum quatuor ss Datum Beneventi per manus Gualterii diaconi cardinalis Anno dominice incarnationis Millesimo CIII et quarto anno pontificatus domini Paschalis II pape VI Idus Decembris indictione undecima