Charter Document - 04230002
Charter Number: | 04230002 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1093 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
[] Divinum firmet nomen quod scripsimus Amen Quam vis homo omnia que possidet a Deo habeat tamen id quod habet Deo prebere non dubitet Etenim si Xpo a quo multa habet pauca porrigere dubitat et illud quod possidet perdit et eius remuneratione ut absconsor unius talenti carebit Quia qui in his delectantur que huius mundi sunt semper mendicant et in egestate permanent Qua vero remuneratione ne privaremur Beatissimus rex Stephanus suique successores reges duces pontifices comites ceterique religiosi homines et ego rex Ladizlauus monasterium Sancti Martini supra montem Pannonie situm prout regia vis concessit multis condonavimus opibus Unde vero ne per violentiam aliquorum vel fraudem seu per neglegentiam aliquid depereat ego rex Ungarie L consilio omnium regni mei primatum curavi dinumerare ac commendare huic carte scriptum Et ut propter antiquitatem neglegentie non daretur iussimus ut ad memoriam posteris per succedentia tempora observaretur Que autem tradita sunt queque adquisita eidem sancte Dei ecclesie ab his prefatis hominibus cum cunctis suis reditibus in terra in aqua in tributo et omni videlicet substantia et facultate continentur sub hac denotatione VIIII capse cum altaribus quarum due auro parate una here deaurato IIII argentee due vero ossee XIIII cruces quarum decem auree lapidibusque preciosis optime compte una ex integro argentea tres heree deaurate ex quibus vero adhuc quatuor in processione ferende cum deargentatis manubriis VI textus evangeliorum cum totidem plumaciis Una tabula electro parata in qua signum Domini teneretur alia ossea XXIIII calices quorum tredecim aurei tres gemmis parati IIII turibula unum ex integro aureum IIII candelabra paria deargentata exceptis his unum candelabrum ex integrum argenteum absque socio Due serre argentee cum coclearibus ex his aureum unum Vasculum argenteum in quo corpus Domini continetur Duo urceoli argentei urceolus argenteus cum pelve ad abluendam manum IIII vasa argentea ad benedictam aquam Aspersorium argenteum simul auro et cristallo paratum Tres scutelle argentee cum cathino argenteo X ciphi quorum unus est electro paratus alius ligneus deaurato here circum tectus ceteri vero argentei I cornu ex integro argenteum aliud cornu argento deaurato paratum Tria paria baccinia Pallia vero altarium ac cortine palliis parate LIII ex his cortinis due marginibus obsite Dorsalia pallia VI Coopertoria sedis III Duo pallia unum artificiose argento consutum Indumenta sacerdotum sunt XLI cum omnibus que intus necessaria sunt exquibus sex sunt aurifriso parate pontificum ac abbatum ordinibus congrua inter que cophiam pectoralemque crucem et anulum et duo paria cyrothecarum tria vero solearium unum vero par pallii caligarum his exceptis sunt VIII infule cum stolis manipulisque Restant VI stole cum eorum manipulis Dalmatice sunt X quarum due sunt aurifriso parate Suptilia sunt XIIII ex quibus est unum aurifriso paratum Cappe sunt LIII quarum due sunt aureis bullis parate una margaritis compta VII aurifriso circumdate inter que una habet super se pectorale aurum smaldo paratum linea coopertoria altarium sunt XVII quorum V sunt serica Tria sunt oblatoria Superpellicia sunt XI Tres sunt linee aulee V sunt tapeta VI missales I Bibliotheca IIII nocturnales IIII antiphonaria IIII gradalia II sequentiales cum trophis IIII babtisteria III collectarii IIII ymnari II Regule unus super Regulam II leccionari I breviarius III omelie II libri sermonum I collationes [] II passionales Liber sententiarum Actus apostolorum liber Prosperi De activa et contemplativa vita et Isidorum Ordo Amalarius Pastoralis Dialogorum Epistole Pauli II Moralia Iob Scintillarium Interrogatio Petri Invective Ciceronis Lucanus II Donati Genesis Seduli III Catones Paschasius Vita Sancti Martini Vita Patrum Psalterium Gallicanum Ebraycum Grecum Sermo Sancti Augustini Hec sunt autem predia et mansiones ceteraque mobilia eiusdem sancte Dei ecclesie Primum predium est Pannonia ubi monasterium situm est Secundum predium est Ruozti quod dedit rex Ladislauus pro redemptione anime sue et silva una que appellatur Hashag Tercium predium est Himudi nomine ville apellatum Quartum predium est quod uocatur Lazii Quintum predium est Uuosian eodem modo nomine ville appellatum Sextum predium est Uueihna eodem modo nomine ville appellatum Septimum predium est quod dedit Kirci nomine cuius nuncupatur locus Octavum predium est quod a colono accepit vocabulum Uueinic et quoniam ibi piscatorum copia sunt ad auxilium eorum dedit rex L lacum unum qui vocatur Erecu et terram parvulam de pastura boum regalis pristaldus quarum iudex Peder Caluus Nonum predium est quod dedit Gurcu licentia regis et partem prati quod est infra terminum alterius ville regalis pristaldus quorum vocatur Graba Decimum predium est quod vocatur Fizeg super ripam Danubii in condescensu ipsius fluminis in Danubium a quo sibi locus sumpsit suum vocabulum iuxta quod predium est insula una et usionale de quo usionali tercia pars contingit ecclesiam Beatissimi Martini due vero partes conferuntur ad monasterium Beatissimi Petri Undecimum predium est quod vocatur Almas Duodecimum predium est quod a colono nomen sibi accepit Tumurdi Tredecimum predium est quod vocatur Dinna Quartum decimum predium est super Tisciam in introitu Cnesa in supra dictum fluvium ad quod est lacus qui nominatur Miruch quem dedit rex Salomon regalis pristaldus fuit Zolioc Quindecimum predium est infra silvam Selez quod dedit rex L ad pasturam porcorum cum XXX mansionibus subulcorum et trecentis porcis In his vero supra dictis prediis nullus hominum habet potestatem preter abbatem ipsius sancte ecclesie Cetera autem loca que habet commixtim cum populis ista sunt Est unus locus ubi dedit rex L ductores navium X mansiones regalis prestaldus quarum Kuca Alius locus quem dedit Ruozti Tercius Budrig in quo rex L dedit lacum cum VI mansionibus piscatorum et portum ac theloneum ipsius mercati Quartus Bata Quintus Funoldi Tupei Tordi Keurisig Cletii Vgmogos Copulci in his duobus locis rex L dedit XX mansus servorum Tuhnez Baluanis Fer [vakaras] Bagag Vag in quo loco habetur pomarium valde optimum II lacus et silva determinata Capelle vero eiusdem sanctissimi loci sunt VI Molendina ipsius loci sunt VII + CXXXI mansiones ministrorum ad omnia genera operum debite preter vineas et athra CXL familie seruorum XXX mansus piscatorum LXXXVIII mansus vinitorum CXXXVIII mansus cocorum pistorum turnatorum artificum aurificum fabrum pastorum lotorum pelliparium et ad omnia genera alia officiorum X et VIII arathra LXXIIII vinee CC insimul equi preter poletros LXX boves insimul mille CCC oves