Charter Document - 04230001

Charter Document - 04230001


Charter Number: 04230001
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1001
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

[] nomine domini Dei summi Stefanus superna providente clementia Ungrorum rex Credimus et vere scimus si locis divino cultui mancipatis potestates atque honores ad augmentaverimus id non solum laude humana predicandum verum divina mercede remunerandum Quo circa omnium sancte Dei ecclesie fidelium nostrorumque presentium atque futurorum sollers comperiat intentio quod nos interventu consilio et consensu domni Anastasii abbatis de monasterio Sancti Martini in monte supra Pannoniam sito ab genitore nostro incepto quod nos per Dei subsidium ob anime nostre remedium pro stabilitate regni nostri ad finem perduximus talem concessimus libertatem qualem detinet monasterium Sancti Benedicti in monte Cassino quia propter orationes sanctas fratrum eiusdem monasterii consiliante domno Anastasio prescripto abbate et iugiter adiuvante confortati et laureati sumus Singulare namque suffragium quod per merita Beati Martini in puericia mea expertus sum memorie posterum tradere curavi Ingruente namque bellorum tempestate qua inter Theotonicos et Ungaros seditio maxima excreverat precipueque cum civilis belli ruina urgerer volente comitatu quodam nomine Sumigiense paterna me sede repellere quid fluctuanti animo consilii darem quaque me verterem tanta tactus verecundia astantibus ducibus videlicet Poznano Cuntio Orzio domno quoque Dominico archiepiscopo votum vovi Sancto Martino quod si de hostibus interioribus et exterioribus eius meritis victor exsisterem supranominati comitatus decimationem de omnibus negociis prediis terris vineis segetibus vectigalibus vinumque hospitum quod in prediis eorum excresceret ne parrochiano episcopo pertinere videretur sed magis abbati eiusdem monasterii sub testimonio prefatorum ducum multorumque comitum absque ulla mora subiugarem Dumque post cogitatum victoria potirer quod animo revolveram operis efficatia complere studui necdum enim episcopatus et abbatie preter ipsum locum in regno Ungarico site erant Quod si vos fideles licuit mihi quo volui loco episcopatus et abbatias statuere an non licuit cuipiam loco quod volui ut facerem Et ne adhuc ecclesia Sancti Michahelis vacua esse videretur vel episcopus parrochianus iniurias querimoniasve in collectione decimationis pateretur ei curtem que vocatur Cortou cum hominibus eidem pertinentibus tradidi Quod si ipse contra mea statuta quid inique agere vel adquirere voluerit ante Deum iudicem vivorum et mortuorum in die iudicii se contendere mecum sciat Adhuc autem subiungens dico sit id ipsum monasterium ab omni inquietudine semotum habeantque monachi post transitum sui cuiusque abbatis alium abbatem securiter eligendi et a quocunque velint episcopo consecrandi eum sitque illis licitum ordines accipere quovis loco et a quocunque episcopo Ante neminem vero abbatum capella incedat nisi ante patrem eiusdem monasterii propter reverentiam et sanctitatem ipsius loci moreque episcopi in sandaliis missam celebret Precipimus itaque sub testificatione salvatoris domini nostri Ihu Xpi ut nullus archiepiscopus episcopus dux marchio comes vicecomes seu aliquis homo magnus sive parvus de iam fato monasterio aliquo modo se intromittere in mancipiis terris vineis decimationibus piscationibus ripis placitis sine concessione abbatis eiusdem monasterii audeat Quod qui fecerit componat centum libras auri optimi medium camere nostre ac medium prefato monasterio suisque rectoribus maledictionisque perpetue vinculo eternaliter feriatur Quod ut verius credatur hanc paginam manu propria roborantes sigillari iussimus Signum domni Stefani incliti regis Dominicus archiepiscopus vicecancerarius fecit Anno dominice incarnationis millesimo I indictione XV anno Stephani primi regis Ungrorum secundo hoc privilegium scriptum et traditum est He sunt nominate ville in dedicatione ecclesie ab archiepiscopo Sebastiano et a comite Ceba piscatores Fizeg Baluuanis Temirdi Chimudi Wisetcha Vuosian Murin Curtov Wag tertia pars tributi de Poson in omnibus rebus sive presentibus sive futuris