Charter Document - 04210322
Charter Number: | 04210322 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos frater Chunradus dictus abbas et Conuentus ecclesie de Raitenhoslach omnibus in perpetuum Cum ea que fiunt in tempore labantur cum tempore expedit ut ea que aguntur scripture testimonio confirmentur Hinc est quod notum esse uolumus uniuersis hoc scriptum intuentibus quod nos de uoluntate unanimi et consensu pro utilitate ecclesie nostre per quoddam predium nostrum dictum ced circa Ried cum ecclesia in Ranshouen pro duobus prediis incultis eiusdem ecclesie oertenperg et Gugling sitis in parrochia veuchten concambium fecimus que in nostram transierunt liberaliter possessionem Ne igitur a posteris super tali concambio lis uel calumpnia ualeat suboriri memorate ecclesie in Ranshouen hanc cartam dedimus sigilli nostri robore communitam Huius rei testes sunt fratres wernhardus prior H subprior Boz cellerarius perchtoldus Hiltprandus H seruitor Ch wiennensis Fridricus Otto Hutarius et alii quam plures uiri ydonei et fide digni Acta sunt hec anno domini MCCLXXXX ambrosii episcopi et confessoris