Charter Document - 04210318
Charter Number: | 04210318 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1289 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quitquit agitur cum tempore ne simul cum tempore labatur litterarum memoria et sigillorum appensionibus perhennatur Nos igitur Poppo de Grvenpurch vna cum filio meo vlrico notum facjmus tam presentibus quam futuris omnibus hanc literam inspecturis quod nos perhtoldo filio Sifridi neuzelinj et vxorj sue Gertrude et pueris suis iam viuentibus et super venjentibus post obitum matris vxoris sue [] tunc bona voluntas eius consenserit contulimus iure feudalj vineam sitam in retenpach coniacentem in Spitze et quatuor feoda in Ekmansoede contulimus titulo feodali perpetualiter possidendas condici cione tali quod tutor atque defenssor predictorum bonorum eorum esse teneor vna cum filio meo vlrico vt hec actio firma et rata permaneat et inconfulsa presentem cedulam damus sigilli nostri munjmine roboratam Et huius rej testes sunt Dominus Heinricus plebanus de maretpach Dominus Hainricus de Lauffen Otto dorfmaister Chvnradus filius wisentonis Sifridus neuzel Ludwicus frater suus alramus Reuschel Otto wrster Hertelo de ezendorf Ekhardus monetarius Hertelo setzer Pilgrimus eisener Chunradus cytwar Dietricus hungerperger hainricus weizlam Leupoldus mezzerer vlricus super cellarj fridericus hofmaister Duringus neuzzel pilgrimus frater suus vlricus notarius et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXXXVIIIJ datum in anaso in die beatj bartholomej